Mosaico decorativo

1. igitur considerato David populo suo constituit super eum tribunos et centuriones

1. Igitur, recensito David populo suo, constituit super eum tribunos et centuriones.

2. et dedit populi tertiam partem sub manu Joab et tertiam in manu Abisai filii Sarviæ fratris Joab et tertiam sub manu Ethai qui erat de Geth dixitque rex ad populum egrediar et ego vobiscum

2. Et divisit David populum in tres partes: tertiam partem sub manu Ioab et tertiam sub manu Abisai filii Sarviae fratris Ioab et tertiam in manu Ethai, qui erat de Geth. Dixitque rex ad populum: “Egrediar et ego vobiscum”.

3. et respondit populus non exibis sive enim fugerimus non magnopere ad eos de nobis pertinebit sive media pars ceciderit e nobis non satis curabunt quia tu unus pro decem milibus conputaris melius est igitur ut sis nobis in urbe præsidio

3. Et respondit populus: “Non exibis. Sive enim fugerimus, non magnopere ad eos de nobis pertinebit; et si media pars ceciderit e nobis, non satis curabunt, sed tu unus pro decem milibus computaris. Melius est igitur, ut sis nobis ex urbe praesidio”.

4. ad quos rex ait quod vobis rectum videtur hoc faciam stetit ergo rex juxta portam egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni

4. Ad quos rex ait: “Quod vobis rectum videtur, hoc faciam”. Stetit ergo rex iuxta portam; egrediebaturque populus per turmas suas centeni et milleni.

5. et præcepit rex Joab et Abisai et Ethai dicens servate mihi puerum Absalom et omnis populus audiebat præcipientem regem cunctis principibus pro Absalom

5. Et praecepit rex Ioab et Abisai et Ethai dicens: “Leniter mihi agite cum puero Absalom”. Et omnis populus audiebat praecipientem regem cunctis principibus pro Absalom.

6. itaque egressus est populus in campum contra Israël et factum est prœlium in saltu Ephraim

6. Itaque egressus est populus in campum contra Israel, et factum est proelium in saltu Ephraim.

7. et cæsus est ibi populus Israël ab exercitu David factaque est ibi plaga magna in die illa viginti milium

7. Et caesus est ibi populus Israel ab exercitu David; factaque est ibi plaga magna in die illa viginti milium hominum.

8. fuit autem ibi prœlium dispersum super faciem omnis terræ et multo plures erant quos saltus consumpserat de populo quam hii quos voraverat gladius in die illa

8. Fuit autem ibi proelium dispersum super faciem omnis terrae; et multo plures erant, quos saltus consumpserat de populo, quam hi, quos voraverat gladius in die illa.

9. accidit autem ut occurreret Absalom servis David sedens mulo cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam adhesit caput ejus quercui et illo suspenso inter cælum et terram mulus cui sederat pertransivit

9. Accidit autem, ut occurreret Absalom servis David sedens mulo; cumque ingressus fuisset mulus subter condensam quercum et magnam, adhaesit caput eius quercui, et mansit suspensus inter caelum et terram; mulus, cui insederat, pertransivit.

10. vidit autem hoc quispiam et nuntiavit Joab dicens vidi Absalom pendere de quercu

10. Vidit autem hoc quispiam et nuntiavit Ioab dicens: “Vidi Absalom pendere de quercu”.

11. et ait Joab viro qui nuntiaverat ei si vidisti quare non confodisti eum cum terra et ego dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum

11. Et ait Ioab viro, qui nuntiaverat ei: “Si vidisti, quare non confodisti eum in terra? Ego vero dedissem tibi decem argenti siclos et unum balteum”.

12. qui dixit ad Joab si adpenderes in manibus meis mille argenteos nequaquam mitterem manum meam in filium regis audientibus enim nobis præcepit rex tibi et Abisai et Ethai dicens custodite mihi puerum Absalom

12. Qui dixit ad Ioab: “Et si appenderes in manibus meis mille argenteos, nequaquam mitterem manum meam in filium regis. Audientibus enim nobis, praecepit rex tibi et Abisai et Ethai dicens: “Custodite, quisquis sit, puerum Absalom!”.

13. sed et si fecissem contra animam meam audacter nequaquam hoc regem latere potuisset et tu stares ex adverso

13. Sed et si fecissem contra animam meam infideliter, nequaquam hoc regem latere potuisset, et tu stares ex adverso”.

14. et ait Joab non sicut tu vis sed adgrediar eum coram te tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom cumque adhuc palpitaret herens in quercu

14. Et ait Ioab: “Non ita praestolabor coram te”. Tulit ergo tres lanceas in manu sua et infixit eas in corde Absalom, cum adhuc palpitaret haerens in quercu;

15. cucurrerunt decem juvenes armigeri Joab et percutientes interfecerunt eum

15. et cucurrerunt decem iuvenes armigeri Ioab et percutientes interfecerunt eum.

16. cecinit autem Joab bucina et retinuit populum ne persequeretur fugientem Israël volens parcere multitudini

16. Cecinit autem Ioab bucina, et destitit populus persequi fugientem Israel, quia Ioab retinuit populum.

17. et tulerunt Absalom et projecerunt eum in saltu in foveam grandem et conportaverunt super eum acervum lapidum magnum nimis omnis autem Israël fugit in tabernacula sua

17. Et tulerunt Absalom et proiecerunt eum in saltu in foveam grandem et erexerunt super eum acervum lapidum magnum nimis; omnis autem Israel fugit in tabernacula sua.

18. porro Absalom erexerat sibi cum adhuc viveret titulum qui est in valle Regis dixerat enim non habeo filium et hoc erit monumentum nominis mei vocavitque titulum nomine suo et appellatur manus Absalom usque ad hanc diem

18. Porro Absalom erexerat sibi, cum adhuc viveret, lapidem, qui est in valle Regis; dixerat enim: “Non habeo filium, qui memoriam servabit nominis mei”. Vocavitque titulum nomine suo, et appellatur Manus Absalom usque ad hanc diem.

19. Achimaas autem filius Sadoc ait curram et nuntiabo regi quia judicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum ejus

19. Achimaas autem filius Sadoc ait: “Curram et nuntiabo regi, quia iudicium fecerit ei Dominus de manu inimicorum eius”.

20. ad quem Joab dixit non eris nuntius in hac die sed nuntiabis in alia hodie nolo te nuntiare filius enim regis est mortuus

20. Ad quem Ioab dixit: “Non es vir boni nuntii in hac die, sed nuntiabis in alia; hodie enim non nuntiabis bona, eo quod filius regis est mortuus”.

21. et ait Joab Chusi vade et nuntia regi quæ vidisti adoravit Chusi Joab et cucurrit

21. Et ait Ioab Aethiopi: “Vade et nuntia regi, quae vidisti”. Adoravit Aethiops Ioab et cucurrit.

22. rursum autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Joab quid inpedit si etiam ego curram post Chusi dixitque Joab quid vis currere fili mi non eris boni nuntii bajulus

22. Rursus autem Achimaas filius Sadoc dixit ad Ioab: “Quidquid evenerit, etiam ego curram post Aethiopem!”. Dixitque Ioab: “Quid vis currere, fili mi? Non erit tibi merces pro bono nuntio”.

23. qui respondit quid enim si cucurrero et ait ei curre currens ergo Achimaas per viam conpendii transivit Chusi

23. Qui respondit: “Quidquid evenerit, curram”. Et ait ei: “Curre!”. Currens ergo Achimaas per viam regionis transivit Aethiopem.

24. David autem sedebat inter duas portas speculator vero qui erat in fastigio portæ super murum elevans oculos vidit hominem currentem solum

24. David autem sedebat inter duas portas; speculator vero, qui ierat in solarium portae super murum, elevans oculos vidit hominem currentem solum

25. et exclamans indicavit regi dixitque rex si solus est bonus est nuntius in ore ejus properante autem illo et accedente propius

25. et exclamans indicavit regi. Dixitque rex: “Si solus est, bonus est nuntius in ore eius”. Properante autem illo et accedente propius,

26. vidit speculator hominem alterum currentem et vociferans in culmine ait apparet mihi homo currens solus dixitque rex et iste bonus est nuntius

26. vidit speculator hominem alterum currentem, et clamavit speculator ad ianitorem: “Apparet mihi homo currens solus”. Dixitque rex: “Et iste bonus est nuntius”.

27. speculator autem contemplor ait cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc et ait rex vir bonus est et nuntium portans bonum venit

27. Speculator autem: “Contemplor, ait, cursum prioris quasi cursum Achimaas filii Sadoc”. Et ait rex: “Vir bonus est et nuntium portans bonum venit”.

28. clamans autem Achimaas dixit ad regem salve et adorans regem coram eo pronus in terram ait benedictus Dominus Deus tuus qui conclusit homines qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem

28. Clamans autem Achimaas dixit ad regem: “Pax!”. Et adorans regem pronus in terram ait: “Benedictus Dominus Deus tuus, qui conclusit homines, qui levaverunt manus suas contra dominum meum regem!”.

29. et ait rex estne pax puero Absalom dixitque Achimaas vidi tumultum magnum cum mitteret Joab servus tuus o rex me servum tuum nescio aliud

29. Et ait rex: “Estne pax puero Absalom?”. Dixitque Achimaas: “Vidi tumultum magnum, cum mitteret Ioab servum regis et me servum tuum, sed nescio quid fuerit”.

30. ad quem rex transi ait et sta hic cumque ille transisset et staret

30. Ad quem rex: “Recede, ait, et sta illic”. Cumque ille recessisset et staret,

31. apparuit Chusi et veniens ait bonum adporto nuntium domine mi rex judicavit enim pro te Dominus hodie de manu omnium qui surrexerunt contra te

31. apparuit Aethiops et veniens ait: “Bonum apporto nuntium, domine mi rex; iudicavit enim pro te Dominus hodie salvans te de manu omnium, qui surrexerunt contra te”.

32. dixit autem rex ad Chusi estne pax puero Absalom cui respondens Chusi fiant inquit sicut puer inimici domini mei regis et universi qui consurgunt adversum eum in malum

32. Dixit autem rex ad Aethiopem: “Estne pax puero Absalom?”. Cui respondens Aethiops: “Fiant, inquit, sicut puer inimici domini mei regis et universi, qui consurrexerunt adversus eum in malum!”.

33. contristatus itaque rex ascendit cenaculum portæ et flevit et sic loquebatur vadens fili mi Absalom fili mi Absalom quis mihi tribuat ut ego moriar pro te Absalom fili mi fili mi

33.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.