Mosaico decorativo

1. jamque venerat mensis septimus et erant filii Israël in civitatibus suis congregatus est ergo populus quasi vir unus in Hierusalem

1. Iamque venerat mensis septi mus, et erant filii Israel in civita tibus suis. Congregatus est ergo populus quasi vir unus in Ierusalem.

2. et surrexit Josue filius Josedech et fratres ejus sacerdotes et Zorobabel filius Salathihel et fratres ejus et ædificaverunt altare Dei Israël ut offerrent in eo holocaustomata sicut scriptum est in lege Mosi viri Dei

2. Et surrexit Iesua filius Iosedec et fratres eius sacerdotes et Zorobabel filius Salathiel et fratres eius et aedificaverunt altare Dei Israel, ut offerrent in eo holocautomata, sicut scriptum est in lege Moysi viri Dei.

3. conlocaverunt autem altare super bases suas deterrentibus eos per circuitum populis terrarum et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere

3. Collocaverunt autem altare super bases suas, deterrentibus eos per circuitum populis terrarum, et obtulerunt super illud holocaustum Domino mane et vespere.

4. feceruntque sollemnitatem tabernaculorum sicut scriptum est et holocaustum diebus singulis per ordinem secundum præceptum opus diei in die suo

4. Feceruntque sollemnitatem Tabernaculorum, sicut scriptum est, et holocaustum diebus singulis per ordinem, secundum praeceptum pro singulis diebus;

5. et post hæc holocaustum juge tam in kalendis quam in universis sollemnitatibus Domini quæ erant consecratæ et in omnibus in quibus ultro offerebatur munus Deo

5. et praeter holocaustum sempiternum illa etiam pro calendis et universis sollemnitatibus, quae erant consecratae Domino, et pro omnibus, quae ultro offerebantur Domino.

6. a primo die mensis septimi cœperunt offerre holocaustum Domino porro templum Dei fundatum necdum erat

6. A primo die mensis septimi coeperunt offerre holocaustum Domino; porro templum Dei nondum fundatum erat.

7. dederunt autem pecunias latomis et cementariis cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Joppes juxta quod præceperat Cyrus rex Persarum eis

7. Dederunt autem pecunias latomis et fabris, cibum quoque et potum et oleum Sidoniis Tyriisque, ut deferrent ligna cedrina de Libano ad mare Ioppe, iuxta quod concesserat Cyrus rex Persarum eis.

8. anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Hierusalem mense secundo cœperunt Zorobabel filius Salathihel et Josue filius Josedech et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitæ et omnes qui venerant de captivitate in Hierusalem et constituerunt Levitas a viginti annis et supra ut urguerent opus Domini

8. Anno autem secundo adventus eorum ad templum Dei in Ierusalem mense secundo, coeperunt Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec et reliqui de fratribus eorum sacerdotes et Levitae et omnes, qui venerant de captivitate in Ierusalem, et constituerunt Levitas a viginti annis et supra, ut dirigerent opus templi Domini.

9. stetitque Josue filii ejus et fratres ejus Cedmihel et filii ejus et filii Juda quasi unus ut instarent super eos qui faciebant opus in templo Dei filii Enadad filii eorum et fratres eorum Levitæ

9. Stetitque Iesua et filii eius et fratres eius, Cadmihel, Bennui et Odovia quasi vir unus, ut dirigerent eos, qui faciebant opus in templo Dei; itemque filii Henadad et filii eorum et fratres eorum Levitae.

10. fundato igitur a cementariis templo Domini steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis et Levitæ filii Asaph in cymbalis ut laudarent Deum per manus David regis Israël

10. Fundato igitur ab aedificatoribus templo Domini, steterunt sacerdotes in ornatu suo cum tubis, et Levitae filii Asaph in cymbalis, ut laudarent Deum iuxta mandatum David regis Israel.

11. et concinebant in hymnis et confessione Domino quoniam bonus quoniam in æternum misericordia ejus super Israël omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum eo quod fundatum esset templum Domini

11. Et concinebant in hymnis et gratiarum actione Domino: “Quoniam bonus, quoniam in aeternum misericordia eius” super Israel. Omnis quoque populus vociferabatur clamore magno in laudando Dominum, eo quod fundatum esset templum Domini.

12. plurimi etiam de sacerdotibus et Levitis et principes patrum seniores qui viderant templum prius cum fundatum esset et hoc templum in oculis eorum flebant voce magna et multi vociferantes in lætitia elevabant vocem

12. Plurimi etiam senes de sacerdotibus et Levitis et principibus familiarum, qui viderant oculis suis prius templum in loco suo, flebant voce magna; et multi vociferantes in laetitia elevabant vocem.

13. nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris lætantium et vocem fletus populi commixtim enim populus vociferabatur clamore magno et vox audiebatur procul

13. Nec poterat quisquam agnoscere vocem clamoris laetantium et vocem fletus populi, quoniam populus vociferabatur clamore magno, et strepitus audiebatur procul.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.