Liber Esdrae, 9
1. postquam autem hæc conpleta sunt accesserunt ad me principes dicentes non est separatus populus Israël et sacerdotes et Levitæ a populis terrarum et de abominationibus eorum Chananei videlicet et Hetthei et Ferezei et Jebusei et Ammanitarum et Moabitarum et Ægyptiorum et Amorreorum
1. Postquam autem haec completa sunt, accesserunt ad me princi pes dicentes: “Non est separatus populus Israel, sacerdotes et Levitae a populis terrarum et abominationibus eorum, Chananaei videlicet et Hetthaei et Pherezaei et Iebusaei et Ammonitarum et Moabitarum et Aegyptiorum et Amorraeorum.
2. tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima
2. Tulerunt enim de filiabus eorum sibi et filiis suis et commiscuerunt semen sanctum cum populis terrarum; manus etiam principum et magistratuum fuit in transgressione hac prima”.
3. cumque audissem sermonem istum scidi pallium meum et tunicam et evelli capillos capitis mei et barbæ et sedi mærens
3. Cumque audissem sermonem istum, scidi vestimentum meum et pallium et evelli capillos capitis mei et barbae et sedi maerens.
4. convenerunt autem ad me omnes qui timebant verbum Dei Israël pro transgressione eorum qui de captivitate venerant et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum
4. Convenerunt autem ad me omnes, qui timebant verba Dei Israel pro transgressione eorum, qui de captivitate venerant; et ego sedebam tristis usque ad sacrificium vespertinum.
5. et in sacrificio vespertino surrexi de adflictione mea et scisso pallio et tunica curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum
5. Et in sacrificio vespertino surrexi de afflictione mea et, scisso vestimento et pallio, curvavi genua mea et expandi manus meas ad Dominum Deum meum.
6. et dixi Deus meus confundor et erubesco levare Deus meus faciem meam ad te quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput et delicta nostra creverunt usque in cælum
6. Et dixi: “Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te, quoniam iniquitates nostrae multiplicatae sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad caelum
7. a diebus patrum nostrorum sed et nos ipsi peccavimus granditer usque ad diem hanc et in iniquitatibus nostris traditi sumus ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri in manum regum terrarum in gladium in captivitatem in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac
7. a diebus patrum nostrorum. Peccavimus graviter usque ad diem hanc, et propter iniquitates nostras traditi sumus, ipsi et reges nostri et sacerdotes nostri, in manum regum terrarum et in gladium et in captivitatem et in rapinam et in confusionem vultus sicut et die hac.
8. et nunc quasi parum et ad momentum facta est deprecatio nostra apud Dominum Deum nostrum ut dimitterentur nobis reliquiæ et daretur paxillus in loco sancto ejus et inluminaret oculos nostros Deus noster et daret nobis vitam modicam in servitute nostra
8. Et nunc ad momentum invenimus gratiam apud Dominum Deum nostrum, ut servaret nobis reliquias et figeret nobis tentorium in loco sancto eius et illuminaret oculos nostros Deus noster et daret nobis solacium modicum in servitute nostra.
9. quia servi sumus et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster et inclinavit super nos misericordiam coram rege Persarum ut daret nobis vitam et sublimaret domum Dei nostri et extrueret solitudines ejus et daret nobis sepem in Juda et in Hierusalem
9. Quia servi sumus, et in servitute nostra non dereliquit nos Deus noster, sed inclinavit super nos misericordiam regum Persarum, ut darent nobis solacium, et erigeretur domus Dei nostri, et instaurarentur ruinae eius, et dedit nobis refugium in Iuda et Ierusalem.
10. et nunc quid dicemus Deus noster post hæc quia dereliquimus mandata tua
10. Et nunc quid dicemus, Deus noster, post haec? Dereliquimus mandata tua,
11. quæ præcepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens terram ad quam vos ingredimini ut possideatis eam terra inmunda est juxta inmunditiam populorum ceterarumque terrarum abominationibus eorum qui repleverunt eam ab ore usque ad os in coinquinatione sua
11. quae praecepisti in manu servorum tuorum prophetarum dicens: “Terra, ad quam vos ingredimini, ut possideatis eam, terra immunda est, iuxta immunditiam populorum terrarum et abominationem eorum, qui repleverunt eam a fine usque ad finem coinquinatione sua.
12. nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias eorum non accipiatis filiis vestris et non quæratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in æternum ut confortemini et comedatis quæ bona sunt terræ et heredes habeatis filios vestros usque in sæculum
12. Nunc ergo filias vestras ne detis filiis eorum et filias eorum ne accipiatis filiis vestris et non quaeratis pacem eorum et prosperitatem eorum usque in aeternum, ut confortemini et comedatis, quae bona sunt terrae, et heredes habeatis filios vestros usque in saeculum”.
13. et post omnia quæ venerunt super nos in operibus nostris pessimis et in delicto nostro magno quia tu Deus noster liberasti nos de iniquitate nostra et dedisti nobis salutem sicut est hodie
13. Et post omnia, quae venerunt super nos in operibus nostris pessimis et in delicto nostro magno, quia tu, Deus noster, non iudicasti secundum iniquitates nostras et dedisti nobis salutem, sicut est hodie,
14. ut non converteremur et irrita faceremus mandata tua neque matrimonia jungeremus cum populis abominationum istarum numquid iratus es nobis usque ad consummationem ne dimitteres nobis reliquias et salutem
14. numquid amplius irrita faciemus mandata tua et matrimonia iungemus cum populis abominationum istarum? Numquid iratus es nobis usque ad consummationem, ut non essent reliquiae et salus?
15. Domine Deus Israël justus tu quoniam derelicti sumus qui salvaremur sicut die hac ecce coram te sumus in delicto nostro non enim stari potest coram te super hoc
15. Domine, Deus Israel, tua clementia superstites sumus sicut die hac! Ecce coram te sumus in delicto nostro; non enim stari potest coram te propter hoc”.
