Mosaico decorativo

1. non intrabit eunuchus adtritis vel amputatis testiculis et absciso veretro ecclesiam Domini

1. Non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operi mentum eius.

2. non ingredietur mamzer hoc est de scorto natus in ecclesiam Domini usque ad decimam generationem

2. Non intrabit eunuchus, attritis vel amputatis testiculis et absciso veretro, ecclesiam Domini.

3. Ammanites et Moabites etiam post decimam generationem non intrabunt ecclesiam Domini in æternum

3. Non ingredietur mamzer in ecclesiam Domini neque decima generatione.

4. quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via quando egressi estis de Ægypto et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Mesopotamiam Syriæ ut malediceret tibi

4. Ammonites et Moabites etiam in decima generatione non intrabunt ecclesiam Domini in aeternum,

5. et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque maledictionem ejus in benedictionem tuam eo quod diligeret te

5. quia noluerunt vobis occurrere cum pane et aqua in via, quando egressi estis de Aegypto, et quia conduxerunt contra te Balaam filium Beor de Phethor in Aramnaharaim, ut malediceret tibi;

6. non facies cum eis pacem nec quæres eis bona cunctis diebus vitæ tuæ in sempiternum

6. et noluit Dominus Deus tuus audire Balaam vertitque tibi maledictionem eius in benedictionem, eo quod diligeret te.

7. non abominaberis Idumeum quia frater tuus est nec Ægyptium quia advena fuisti in terra ejus

7. Non facies cum eis pacem nec quaeres eis bona cunctis diebus vitae tuae in sempiternum.

8. qui nati fuerint ex eis tertia generatione intrabunt ecclesiam Domini

8. Non abominaberis Idumaeum, quia frater tuus est, nec Aegyptium, quia advena fuisti in terra eius:

9. quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam custodies te ab omni re mala

9. qui nati fuerint ex eis tertia generatione, intrabunt ecclesiam Domini.

10. si fuerit inter vos homo qui nocturno pollutus sit somnio egredietur extra castra

10. Quando egressus fueris adversus hostes tuos in pugnam, custodies te ab omni re mala.

11. et non revertetur priusquam ad vesperam lavetur aqua et post solis occasum regredietur in castra

11. Si fuerit apud te homo, qui nocturno pollutus sit somnio, egredietur extra castra et non revertetur,

12. habebis locum extra castra ad quem egrediaris ad requisita naturæ

12. priusquam ad vesperam lavetur aqua; et ad solis occasum regredietur in castra.

13. gerens paxillum in balteo cumque sederis fodies per circuitum et egesta humo operies

13. Habebis locum extra castra, ad quem egrediaris ad requisita naturae

14. quo relevatus es Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos ut sint castra tua sancta et nihil in eis appareat fœditatis nec derelinquat te

14. gerens paxillum in balteo; cumque sederis foris, fodies foveam et egesta humo operies.

15. non trades servum domino suo qui ad te confugerit

15. Dominus enim Deus tuus ambulat in medio castrorum tuorum, ut eruat te et tradat tibi inimicos tuos; sint castra tua sancta, et nihil in eis videat foeditatis nec derelinquat te.

16. habitabit tecum in loco qui ei placuerit et in una urbium tuarum requiescet nec contristes eum

16. Non trades servum domino suo, qui ad te confugerit:

17. non erit meretrix de filiabus Israël neque scortator de filiis Israël

17. habitabit tecum in medio tui in loco, quem elegerit in una urbium tuarum, quae placuerit ei, nec contristes eum.

18. non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domum Domini Dei tui quicquid illud est quod voverint quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum

18. Non erit prostibulum sacrum de filiabus Israel, nec scortator sacer de filiis Israel.

19. non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec fruges nec quamlibet aliam rem

19. Non offeres mercedem prostibuli nec pretium canis in domo Domini Dei tui, quidquid illud est, quod voveris, quia abominatio est utrumque apud Dominum Deum tuum.

20. sed alieno fratri autem tuo absque usura id quod indiget commodabis ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra ad quam ingredieris possidendam

20. Non fenerabis fratri tuo ad usuram pecuniam nec alimenta nec quamlibet aliam rem,

21. cum voveris votum Domino Deo tuo non tardabis reddere quia requiret illud Dominus Deus tuus et si moratus fueris reputabit tibi in peccatum

21. sed alieno fenerabis. Fratri autem tuo absque usura id, quo indiget, commodabis, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere tuo in terra, ad quam ingredieris possidendam.

22. si nolueris polliceri absque peccato eris

22. Cum voveris votum Domino Deo tuo, non tardabis reddere; quia requiret illud Dominus Deus tuus a te, et reputabitur tibi in peccatum.

23. quod autem semel egressum est de labiis tuis observabis et facies sicut promisisti Domino Deo tuo et propria voluntate et ore tuo locutus es

23. Si nolueris polliceri, absque peccato eris;

24. ingressus vineam proximi tui comede uvas quantum tibi placuerit foras autem ne efferas tecum

24. quod autem egressum est de labiis tuis, observabis et facies, sicut promisisti Domino Deo tuo: propria voluntate et ore tuo locutus es.

25. si intraveris in segetem amici tui franges spicas et manu conteres falce autem non metes

25. Ingressus vineam proximi tui comede uvas, quantum tibi placuerit; in sporta autem ne efferas tecum.

26.

26. Si intraveris in segetem amici tui, franges spicas manu; falce autem non metes.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.