Mosaico decorativo

1. non immolabis Domino Deo tuo bovem et ovem in quo est macula aut quippiam vitii quia abominatio est Domini Dei tui

1. Non immolabis Domino Deo tuo ovem et bovem, in quo est macula aut quippiam vitii, quia abominatio est Domino Deo tuo.

2. cum repperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum quas Dominus Deus tuus dabit tibi vir aut mulier qui faciant malum in conspectu Domini Dei tui et transgrediantur pactum illius

2. Cum reperti fuerint apud te intra unam portarum tuarum, quas Dominus Deus tuus dabit tibi, vir aut mulier, qui faciant, quod malum est in conspectu Domini Dei tui, et transgrediantur pactum illius,

3. ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos solem et lunam et omnem militiam cæli quæ non præcepi

3. ut vadant et serviant diis alienis et adorent eos, solem vel lunam vel omnem militiam caeli, quae non praecepi,

4. et hoc tibi fuerit nuntiatum audiensque inquisieris diligenter et verum esse reppereris et abominatio facta est in Israël

4. et hoc tibi fuerit nuntiatum, audiensque inquisieris diligenter et verum esse reppereris, et abominatio haec facta est in Israel,

5. educes virum ac mulierem qui rem sceleratissimam perpetrarunt ad portas civitatis tuæ et lapidibus obruentur

5. educes virum vel mulierem, qui hanc rem sceleratissimam perpetrarunt, ad portas civitatis tuae, et lapidibus obruentur.

6. in ore duorum aut trium testium peribit qui interficietur nemo occidatur uno contra se dicente testimonium

6. In ore duorum aut trium testium peribit, qui interficietur; nemo occidatur uno contra se dicente testimonium.

7. manus testium prima interficiet eum et manus reliqui populi extrema mittetur ut auferas malum de medio tui

7. Manus testium prima erit ad interficiendum eum, et manus reliqui populi extrema mittetur, ut auferas malum de medio tui.

8. si difficile et ambiguum apud te judicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem causam et causam lepram et non lepram et judicum intra portas tuas videris verba variari surge et ascende ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus

8. Si intra portas tuas in litibus difficile et ambiguum apud te iudicium esse perspexeris inter sanguinem et sanguinem, causam et causam, plagam et plagam, surge et ascende ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus,

9. veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad judicem qui fuerit illo tempore quæresque ab eis qui indicabunt tibi judicii veritatem

9. veniesque ad sacerdotes levitici generis et ad iudicem, qui fuerit illo tempore; quaeresque ab eis, qui indicabunt tibi iudicii sententiam.

10. et facies quodcumque dixerint qui præsunt loco quem elegerit Dominus et docuerint te

10. Et facies quodcumque dixerint tibi de loco, quem elegerit Dominus, et observabis, ut facias omnia quae docuerint te

11. juxta legem ejus sequeris sententiam eorum nec declinabis ad dextram vel ad sinistram

11. iuxta mandatum, quod mandaverunt, et iuxta sententiam, quam dixerint tibi. Nec declinabis ad dexteram vel ad sinistram.

12. qui autem superbierit nolens obœdire sacerdotis imperio qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo et decreto judicis morietur homo ille et auferes malum de Israël

12. Qui autem superbierit nolens oboedire sacerdotis imperio, qui eo tempore ministrat Domino Deo tuo, aut decreto iudicis, morietur homo ille, et auferes malum de Israel;

13. cunctusque populus audiens timebit ut nullus deinceps intumescat superbia

13. cunctusque populus audiens timebit, ut nullus deinceps intumescat superbia.

14. cum ingressus fueris terram quam Dominus Deus tuus dabit tibi et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes

14. Cum ingressus fueris terram, quam Dominus Deus tuus dabit tibi, et possederis eam habitaverisque in illa et dixeris: “Constituam super me regem, sicut habent omnes per circuitum nationes”,

15. eum constitues quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum non poteris alterius gentis hominem regem facere qui non sit frater tuus

15. eum constitues super te regem, quem Dominus Deus tuus elegerit de numero fratrum tuorum. Non poteris alterius gentis hominem regem facere, qui non sit frater tuus.

16. cumque fuerit constitutus non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Ægyptum equitatus numero sublevatus præsertim cum Dominus præceperit vobis ut nequaquam amplius per eandem viam revertamini

16. Tantummodo non multiplicabit sibi equos nec reducet populum in Aegyptum, ut equitatus numerum augeat, praesertim cum Dominus praeceperit vobis, ut nequaquam amplius per hanc viam revertamini.

17. non habebit uxores plurimas quæ inliciant animum ejus neque argenti et auri inmensa pondera

17. Neque habebit uxores plurimas, ne declinet cor eius, neque argenti et auri immensa pondera.

18. postquam autem sederit in solio regni sui describet sibi deuteronomium legis hujus in volumine accipiens exemplar a sacerdotibus leviticæ tribus

18. Postquam autem sederit in solio regni sui, describet sibi exemplar legis huius in volumine accipiens illam a sacerdotibus leviticae tribus;

19. et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitæ suæ ut discat timere Dominum Deum suum et custodire verba et cærimonias ejus quæ lege præcepta sunt

19. et habebit secum legetque illud omnibus diebus vitae suae, ut discat timere Dominum Deum suum. et custodire verba legis huius et praecepta ista et quae in lege praecepta sunt.

20. nec elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos neque declinet in partem dextram vel sinistram ut longo tempore regnet ipse et filii ejus super Israël

20. Nec elevetur cor eius in superbiam super fratres suos neque declinet a mandatis in partem dexteram vel sinistram, ut longo tempore regnet ipse et filii eius in medio Israel.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.