Mosaico decorativo

1. filii estote Domini Dei vestri non vos incidetis nec facietis calvitium super mortuo

1. Filii estote Domini Dei ve stri; non vos incidetis nec fa cietis calvitium inter oculos vestros super mortuo,

2. quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo et te elegit ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus quæ sunt super terram

2. quoniam populus sanctus es Domino Deo tuo, et te elegit, ut sis ei in populum peculiarem de cunctis gentibus, quae sunt super terram.

3. ne comedatis quæ inmunda sunt

3. Ne comedatis quidquid abominabile est.

4. hoc est animal quod comedere debetis bovem et ovem et capram

4. Hoc est animal, quod comedere potestis: bovem et ovem et capram,

5. cervum capream bubalum tragelaphum pygargon orygem camelopardalum

5. cervum et capream, bubalum, tragelaphum, pygargum, orygem, rupicapram.

6. omne animal quod in duas partes ungulam findit et ruminat comedetis

6. Omne animal inter pecora, quod findit ungulam plene in duas partes et ruminat, comedetis;

7. de his autem quæ ruminant et ungulam non findunt hæc comedere non debetis camelum leporem chœrogyllium quia ruminant et non dividunt ungulam inmunda erunt vobis

7. de his autem, quae ruminant et ungulam non findunt, haec comedere non debetis: camelum, leporem, hyracem, quia ruminant et non dividunt ungulam, immunda erunt vobis.

8. sus quoque quoniam dividit ungulam et non ruminat inmunda erit carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis

8. Sus quoque, quoniam dividit ungulam et non ruminat, immunda erit vobis: carnibus eorum non vescemini et cadavera non tangetis.

9. hæc comedetis ex omnibus quæ morantur in aquis quæ habent pinnulas et squamas comedite

9. Haec comedetis ex omnibus, quae morantur in aquis: quae habent pinnulas et squamas comedite;

10. quæ absque pinnulis et squamis sunt ne comedatis quia inmunda sunt

10. quae absque pinnulis et squamis sunt, ne comedatis, quia immunda sunt vobis.

11. omnes aves mundas comedite

11. Omnes aves mundas comedite;

12. inmundas ne comedatis aquilam scilicet et grypem et alietum

12. has autem ne comedatis: aquilam scilicet et grypem et alietum,

13. ixon et vulturem ac milvum juxta genus suum

13. ixon et vulturem ac milvum iuxta genus suum

14. et omne corvini generis

14. et omne corvini generis,

15. strutionem ac noctuam et larum atque accipitrem juxta genus suum

15. struthionem ac noctuam et larum atque accipitrem iuxta genus suum,

16. herodium et cycnum et ibin

16. bubonem ac cycnum et ibin

17. ac mergulum porphirionem et nycticoracem

17. ac mergulum, porphyrionem et nycticoracem,

18. onocrotalum et charadrium singula in genere suo upupam quoque et vespertilionem

18. erodium et charadrium, singula in genere suo, upupam quoque et vespertilionem.

19. et omne quod reptat et pinnulas habet inmundum erit nec comedetur

19. Et omne, quod reptat et pinnulas habet, immundum erit vobis, nec comedetur.

20. omne quod mundum est comedite

20. Omne volatile, quod mundum est, comedite.

21. quicquid morticinum est ne vescamini ex eo peregrino qui intra portas tuas est da ut comedat aut vende ei quia tu populus sanctus Domini Dei tui es non coques hedum in lacte matris suæ

21. Quidquid morticinum est, ne vescamini ex eo; advenae, qui intra portas tuas est, da, ut comedat, aut vende peregrino: quia tu populus sanctus es Domino Deo tuo. Non coques haedum in lacte matris suae.

22. decimam partem separabis de cunctis frugibus tuis quæ nascuntur in terra per annos singulos

22. Decimam partem separabis de cunctis frugibus seminis tui, quae nascuntur in terra per annos singulos;

23. et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco quem elegerit ut in eo nomen illius invocetur decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore

23. et comedes in conspectu Domini Dei tui in loco, quem elegerit, ut in eo nomen illius habitet, decimam frumenti tui et vini et olei et primogenita de armentis et ovibus tuis, ut discas timere Dominum Deum tuum omni tempore.

24. cum autem longior fuerit via et locus quem elegerit Dominus Deus tuus tibique benedixerit nec potueris ad eum hæc cuncta portare

24. Cum autem longior fuerit tibi via et locus, quem elegerit Dominus Deus tuus, ut ponat nomen suum ibi tibique benedixerit, nec potueris ad eum haec cuncta portare,

25. vendes omnia et in pretium rediges portabisque manu tua et proficisceris ad locum quem elegerit Dominus Deus tuus

25. vendes omnia et in pretium rediges; portabisque manu tua et proficisceris ad locum, quem elegerit Dominus Deus tuus,

26. et emes ex eadem pecunia quicquid tibi placuerit sive ex armentis sive ex ovibus vinum quoque et siceram et omne quod desiderat anima tua et comedes coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua

26. et emes ex eadem pecunia, quidquid tibi placuerit, sive ex armentis sive ex ovibus, vinum quoque et siceram et omne, quod desiderat anima tua; et comedes ibi coram Domino Deo tuo et epulaberis tu et domus tua

27. et Levita qui intra portas tuas est cave ne derelinquas eum quia non habet aliam partem in possessione tua

27. et Levites, qui intra portas tuas est: cave, ne derelinquas eum, quia non habet partem nec possessionem tecum.

28. anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus quæ nascuntur tibi eo tempore et repones intra januas tuas

28. Anno tertio separabis aliam decimam ex omnibus, quae nascuntur tibi eo tempore, et repones intra portas tuas;

29. venietque Levites qui aliam non habet partem nec possessionem tecum et peregrinus et pupillus ac vidua qui intra portas tuas sunt et comedent et saturabuntur ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum quæ feceris

29. venietque Levites, qui non habet partem nec possessionem tecum, et peregrinus ac pupillus ac vidua, qui intra portas tuas sunt, et comedent et saturabuntur, ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in cunctis operibus manuum tuarum, quae feceris.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.