Mosaico decorativo

1. et post dies sex adsumit Jesus Petrum et Jacobum et Johannem et ducit illos in montem excelsum seorsum solos et transfiguratus est coram ipsis

1. Et dicebat illis: “Amen dico vobis: Sunt quidam de hic stan tibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei venisse in virtute”.

2. et vestimenta ejus facta sunt splendentia candida nimis velut nix qualia fullo super terram non potest candida facere

2. Et post dies sex assumit Iesus Petrum et Iacobum et Ioannem, et ducit illos in montem excelsum seorsum solos. Et transfiguratus est coram ipsis;

3. et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Jesu

3. et vestimenta eius facta sunt splendentia, candida nimis, qualia fullo super terram non potest tam candida facere.

4. et respondens Petrus ait Jesu rabbi bonum est hic nos esse et faciamus tria tabernacula tibi unum et Mosi unum et Heliæ unum

4. Et apparuit illis Elias cum Moyse, et erant loquentes cum Iesu.

5. non enim sciebat quid diceret erant enim timore exterriti

5. Et respondens Petrus ait Iesu: “Rabbi, bonum est nos hic esse; et faciamus tria tabernacula: tibi unum et Moysi unum et Eliae unum”.

6. et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens hic est Filius meus carissimus audite illum

6. Non enim sciebat quid responderet; erant enim exterriti.

7. et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Jesum tantum secum

7. Et facta est nubes obumbrans eos, et venit vox de nube: “Hic est Filius meus dilectus; audite illum”.

8. et descendentibus illis de monte præcepit illis ne cui quæ vidissent narrarent nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit

8. Et statim circumspicientes neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum.

9. et verbum continuerunt apud se conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit

9. Et descendentibus illis de monte, praecepit illis, ne cui, quae vidissent, narrarent, nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit.

10. et interrogabant eum dicentes quid ergo dicunt Pharisæi et scribæ quia Heliam oporteat venire primum

10. Et verbum continuerunt apud se, conquirentes quid esset illud: “a mortuis resurgere”.

11. qui respondens ait illis Helias cum venerit primo restituet omnia et quomodo scriptum est in Filium hominis ut multa patiatur et contemnatur

11. Et interrogabant eum dicentes: “Quid ergo dicunt scribae quia Eliam oporteat venire primum?”.

12. sed dico vobis quia et Helias venit et fecerunt illi quæcumque voluerunt sicut scriptum est de eo

12. Qui ait illis: “Elias veniens primo, restituit omnia; et quomodo scriptum est super Filio hominis, ut multa patiatur et contemnatur?

13. et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis

13. Sed dico vobis: Et Elias venit; et fecerunt illi, quaecumque volebant, sicut scriptum est de eo”.

14. et confestim omnis populus videns eum stupefactus est et adcurrentes salutabant eum

14. Et venientes ad discipulos viderunt turbam magnam circa eos et scribas conquirentes cum illis.

15. et interrogavit eos quid inter vos conquiritis

15. Et confestim omnis populus videns eum stupefactus est, et accurrentes salutabant eum.

16. et respondens unus de turba dixit magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum

16. Et interrogavit eos: “Quid inter vos conquiritis?”.

17. qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum et spumat et stridet dentibus et arescit et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt

17. Et respondit ei unus de turba: “Magister, attuli filium meum ad te habentem spiritum mutum;

18. qui respondens eis dicit o generatio incredula quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar adferte illum ad me

18. et ubicumque eum apprehenderit, allidit eum, et spumat et stridet dentibus et arescit. Et dixi discipulis tuis, ut eicerent illum, et non potuerunt”.

19. et adtulerunt eum et cum vidisset illum statim spiritus conturbavit eum et elisus in terram volutabatur spumans

19. Qui respondens eis dicit: “O generatio incredula, quamdiu apud vos ero? Quamdiu vos patiar? Afferte illum ad me”.

20. et interrogavit patrem ejus quantum temporis est ex quo hoc ei accidit at ille ait ab infantia

20. Et attulerunt illum ad eum. Et cum vidisset illum, spiritus statim conturbavit eum; et corruens in terram volutabatur spumans.

21. et frequenter eum et in ignem et in aquas misit ut eum perderet sed si quid potes adiuva nos misertus nostri

21. Et interrogavit patrem eius: “Quantum temporis est, ex quo hoc ei accidit?”. At ille ait: “Ab infantia;

22. Jesus autem ait illi si potes credere omnia possibilia credenti

22. et frequenter eum etiam in ignem et in aquas misit, ut eum perderet; sed si quid potes, adiuva nos, misertus nostri”.

23. et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis ajebat credo adiuva incredulitatem meam

23. Iesus autem ait illi: ““Si potes!”. Omnia possibilia credenti”.

24. et cum videret Jesus concurrentem turbam comminatus est spiritui inmundo dicens illi surde et mute spiritus ego tibi præcipio exi ab eo et amplius ne intrœas in eum

24. Et continuo exclamans pater pueri aiebat: “Credo; adiuva incredulitatem meam”.

25. et clamans et multum discerpens eum exiit ab eo et factus est sicut mortuus ita ut multi dicerent quia mortuus est

25. Et cum videret Iesus concurrentem turbam, comminatus est spiritui immundo dicens illi: “Mute et surde spiritus, ego tibi praecipio: Exi ab eo et amplius ne introeas in eum”.

26. Jesus autem tenens manum ejus elevavit illum et surrexit

26. Et clamans et multum discerpens eum exiit; et factus est sicut mortuus, ita ut multi dicerent: “Mortuus est!”.

27. et cum introisset in domum discipuli ejus secreto interrogabant eum quare nos non potuimus eicere eum

27. Iesus autem tenens manum eius elevavit illum, et surrexit.

28. et dixit illis hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et jejunio

28. Et cum introisset in domum, discipuli eius secreto interrogabant eum: “Quare nos non potuimus eicere eum?”.

29. et inde profecti prætergrediebantur Galilæam nec volebat quemquam scire

29. Et dixit illis: “Hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione”.

30. docebat autem discipulos suos et dicebat illis quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum et occident eum et occisus tertia die resurget

30. Et inde profecti peragrabant Galilaeam; nec volebat quemquam scire.

31. at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare

31. Docebat enim discipulos suos et dicebat illis: “Filius hominis traditur in manus hominum, et occident eum, et occisus post tres dies resurget”.

32. et venerunt Capharnaum qui cum domi esset interrogabat eos quid in via tractabatis

32. At illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare.

33. at illi tacebant siquidem inter se in via disputaverant quis esset illorum major

33. Et venerunt Capharnaum. Qui cum domi esset, interrogabat eos: “Quid in via tractabatis?”.

34. et residens vocavit duodecim et ait illis si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister

34. At illi tacebant. Siquidem inter se in via disputaverant, quis esset maior.

35. et accipiens puerum statuit eum in medio eorum quem cum conplexus esset ait illis

35. Et residens vocavit Duodecim et ait illis: “Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus et omnium minister”.

36. quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit et quicumque me susceperit non me suscipit sed eum qui me misit

36. Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum; quem ut complexus esset, ait illis:

37. respondit illi Johannes dicens magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem dæmonia qui non sequitur nos et prohibuimus eum

37. “Quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit; et, quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui me misit”.

38. Jesus autem ait nolite prohibere eum nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me

38. Dixit illi Ioannes: “Magister, vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia, et prohibebamus eum, quia non sequebatur nos”.

39. qui enim non est adversum vos pro vobis est

39. Iesus autem ait: “Nolite prohibere eum. Nemo est enim, qui faciat virtutem in nomine meo et possit cito male loqui de me;

40. quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo quia Christi estis amen dico vobis non perdet mercedem suam

40. qui enim non est adversum nos, pro nobis est.

41. et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me bonum est ei magis si circumdaretur mola asinaria collo ejus et in mare mitteretur

41. Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae in nomine, quia Christi estis, amen dico vobis: Non perdet mercedem suam.

42. et si scandalizaverit te manus tua abscide illam bonum est tibi debilem introire in vitam quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem

42. Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me, bonum est ei magis, ut circumdetur mola asinaria collo eius, et in mare mittatur.

43. ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur

43. Et si scandalizaverit te manus tua, abscide illam: bonum est tibi debilem introire in vitam, quam duas manus habentem ire in gehennam, in ignem inexstinguibilem.

44. et si pes tuus te scandalizat amputa illum bonum est tibi claudum introire in vitam æternam quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis

44. Et si pes tuus te scandalizat, amputa illum: bonum est tibi claudum introire in vitam, quam duos pedes habentem mitti in gehennam.

45. ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur

45. []

46. quod si oculus tuus scandalizat te eice eum bonum est tibi luscum introire in regnum Dei quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis

46. Et si oculus tuus scandalizat te, eice eum: bonum est tibi luscum introire in regnum Dei, quam duos oculos habentem mitti in gehennam,

47. ubi vermis eorum non moritur et ignis non extinguitur

47. []

48. omnis enim igne sallietur et omnis victima sallietur

48. ubi vermis eorum non moritur, et ignis non exstinguitur;

49. bonum est sal quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis habete in vobis sal et pacem habete inter vos

49. omnis enim igne salietur.

50.

50. Bonum est sal; quod si sal insulsum fuerit, in quo illud condietis? Habete in vobis sal et pacem habete inter vos”.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.