Epistula II ad Thessalonicenses, 3
1. de cetero fratres orate pro nobis ut sermo Domini currat et clarificetur sicut et apud vos
1. De cetero, fratres, orate pro nobis, ut sermo Domini currat et glorificetur sicut et apud vos,
2. et ut liberemur ab inportunis et malis hominibus non enim omnium est fides
2. et ut liberemur ab importunis et malis hominibus; non enim omnium est fides.
3. fidelis autem Dominus est qui confirmabit vos et custodiet a malo
3. Fidelis autem Dominus est, qui confirmabit vos et custodiet a Malo.
4. confidimus autem de vobis in Domino quoniam quæ præcipimus et facitis et facietis
4. Confidimus autem de vobis in Domino, quoniam, quae praecipimus, et facitis et facietis.
5. Dominus autem dirigat corda vestra in caritate Dei et patientia Christi
5. Dominus autem dirigat corda vestra in caritatem Dei et patientiam Christi.
6. denuntiamus autem vobis fratres in nomine Domini nostri Jesu Christi ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem quam acceperunt a nobis
6. Praecipimus autem vobis, fratres, in nomine Domini nostri Iesu Christi, ut subtrahatis vos ab omni fratre ambulante inordinate et non secundum traditionem, quam acceperunt a nobis.
7. ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos quoniam non inquieti fuimus inter vos
7. Ipsi enim scitis quemadmodum oporteat imitari nos, quoniam non inordinati fuimus inter vos
8. neque gratis panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione nocte et die operantes ne quem vestrum gravaremus
8. neque gratìs panem manducavimus ab aliquo sed in labore et fatigatione, nocte et die operantes, ne quem vestrum gravaremus;
9. non quasi non habuerimus potestatem sed ut nosmet ipsos formam daremus vobis ad imitandum nos
9. non quasi non habuerimus potestatem, sed ut nosmetipsos formam daremus vobis ad imitandum nos.
10. nam et cum essemus apud vos hoc denuntiabamus vobis quoniam si quis non vult operari nec manducet
10. Nam et cum essemus apud vos, hoc praecipiebamus vobis: Si quis non vult operari, nec manducet.
11. audimus enim inter vos quosdam ambulare inquiete nihil operantes sed curiose agentes
11. Audimus enim inter vos quosdam ambulare inordinate, nihil operantes sed curiose agentes;
12. his autem qui ejusmodi sunt denuntiamus et obsecramus in Domino Jesu Christo ut cum silentio operantes suum panem manducent
12. his autem, qui eiusmodi sunt, praecipimus et obsecramus in Domino Iesu Christo, ut cum quiete operantes suum panem manducent.
13. vos autem fratres nolite deficere benefacientes
13. Vos autem, fratres, nolite deficere benefacientes.
14. quod si quis non obœdit verbo nostro per epistulam hunc notate et non commisceamini cum illo ut confundatur
14. Quod si quis non oboedit verbo nostro per epistulam, hunc notate, non commisceamini cum illo, ut confundatur;
15. et nolite quasi inimicum existimare sed corripite ut fratrem
15. et nolite quasi inimicum existimare, sed corripite ut fratrem.
16. ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni loco Dominus cum omnibus vobis
16. Ipse autem Dominus pacis det vobis pacem sempiternam in omni modo. Dominus cum omnibus vobis.
17. salutatio mea manu Pauli quod est signum in omni epistula ita scribo
17. Salutatio mea manu Pauli, quod est signum in omni epistula; ita scribo.
18.
18. Gratia Domini nostri Iesu Christi cum omnibus vobis.
