Mosaico decorativo

1. rogamus autem vos fratres per adventum Domini nostri Jesu Christi et nostræ congregationis in ipsum

1. Rogamus autem vos, fratres, circa adventum Domini nostri Iesu Christi et nostram congregationem in ipsum,

2. ut non cito moveamini a sensu neque terreamini neque per spiritum neque per sermonem neque per epistulam tamquam per nos quasi instet dies Domini

2. ut non cito moveamini a sensu neque terreamini, neque per spiritum neque per verbum neque per epistulam tamquam per nos, quasi instet dies Domini.

3. ne quis vos seducat ullo modo quoniam nisi venerit discessio primum et revelatus fuerit homo peccati filius perditionis

3. Ne quis vos seducat ullo modo; quoniam, nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo iniquitatis, filius perditionis,

4. qui adversatur et extollitur supra omne quod dicitur Deus aut quod colitur ita ut in templo Dei sedeat ostendens se quia sit Deus

4. qui adversatur et extollitur supra omne, quod dicitur Deus aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se quia sit Deus.

5. non retinetis quod cum adhuc essem apud vos hæc dicebam vobis

5. Non retinetis quod, cum adhuc essem apud vos, haec dicebam vobis?

6. et nunc quid detineat scitis ut reveletur in suo tempore

6. Et nunc quid detineat scitis, ut ipse reveletur in suo tempore.

7. nam mysterium jam operatur iniquitatis tantum ut qui tenet nunc donec de medio fiat

7. Nam mysterium iam operatur iniquitatis; tantum qui tenet nunc, donec de medio fiat.

8. et tunc revelabitur ille iniquus quem Dominus Jesus interficiet spiritu oris sui et destruet inlustratione adventus sui

8. Et tunc revelabitur ille iniquus, quem Dominus Iesus interficiet spiritu oris sui et destruet illustratione adventus sui,

9. eum cujus est adventus secundum operationem Satanæ in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus

9. eum, cuius est adventus secundum operationem Satanae in omni virtute et signis et prodigiis mendacibus

10. et in omni seductione iniquitatis his qui pereunt eo quod caritatem veritatis non receperunt ut salvi fierent ideo mittit illis Deus operationem erroris ut credant mendacio

10. et in omni seductione iniquitatis his, qui pereunt, eo quod caritatem veritatis non receperunt, ut salvi fierent.

11. ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati sed consenserunt iniquitati

11. Et ideo mittit illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio,

12. nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis fratres dilecti a Deo quod elegerit nos Deus primitias in salutem in sanctificatione Spiritus et fide veritatis

12. ut iudicentur omnes, qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.

13. ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in adquisitionem gloriæ Domini nostri Jesu Christi

13. Nos autem debemus gratias agere Deo semper pro vobis, fratres, dilecti a Domino, quod elegerit vos Deus primitias in salutem, in sanctificatione Spiritus et fide veritatis;

14. itaque fratres state et tenete traditiones quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram

14. ad quod et vocavit vos per evangelium nostrum in acquisitionem gloriae Domini nostri Iesu Christi.

15. ipse autem Dominus noster Jesus Christus et Deus et Pater noster qui dilexit nos et dedit consolationem æternam et spem bonam in gratia

15. Itaque, fratres, state et tenete traditiones, quas didicistis sive per sermonem sive per epistulam nostram.

16. exhortetur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono

16. Ipse autem Dominus noster Iesus Christus et Deus Pater noster, qui dilexit nos et dedit consolationem aeternam et spem bonam in gratia,

17.

17. consoletur corda vestra et confirmet in omni opere et sermone bono.



Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.