Trouvé 332 Résultats pour: Suos

  • derelinquens ergo David vasa quæ adtulerat sub manu custodis ad sarcinas cucurrit ad locum certaminis et interrogabat si omnia recte agerentur erga fratres suos (Liber I Samuelis 17, 22)

  • locutus est autem Saul ad Jonathan filium suum et ad omnes servos suos ut occiderent David porro Jonathan filius Saul diligebat David valde (Liber I Samuelis 19, 1)

  • misit ergo Saul satellites suos in domum David ut custodirent eum et interficeretur mane quod cum adnuntiasset David Michol uxor sua dicens nisi salvaveris te nocte hac cras morieris (Liber I Samuelis 19, 11)

  • et ait Achis ad servos suos vidistis hominem insanum quare adduxistis eum ad me (Liber I Samuelis 21, 14)

  • ait ad servos suos qui adsistebant ei audite filii Jemini numquid omnibus vobis dabit filius Isai agros et vineas et universos vos faciet tribunos et centuriones (Liber I Samuelis 22, 7)

  • dixitque ad viros suos propitius mihi sit Dominus ne faciam hanc rem domino meo christo Domini ut mittam manum meam in eum quoniam christus Domini est (Liber I Samuelis 24, 7)

  • et confregit David viros suos sermonibus et non permisit eos ut consurgerent in Saul porro Saul exsurgens de spelunca pergebat cœpto itinere (Liber I Samuelis 24, 8)

  • respondens autem Nabal pueris David ait quis est David et quis est filius Isai hodie increverunt servi qui fugiunt dominos suos (Liber I Samuelis 25, 10)

  • cum ergo venisset David et viri ejus ad civitatem et invenissent eam succensam igni et uxores suas et filios suos et filias ductas esse captivas (Liber I Samuelis 30, 3)

  • et exclamavit Abner ad Joab et ait num usque ad internicionem tuus mucro desæviet an ignoras quod periculosa sit desperatio usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suos (Liber II Samuelis 2, 26)

  • dixit quoque rex ad servos suos num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in Israël (Liber II Samuelis 3, 38)

  • dixitque David faciam misericordiam cum Anon filio Naas sicut fecit pater ejus mecum misericordiam misit ergo David consolans eum per servos suos super patris interitu cum autem venissent servi David in terram filiorum Ammon (Liber II Samuelis 10, 2)


“O passado não conta mais para o Senhor. O que conta é o presente e estar atento e pronto para reparar o que foi feito.” São Padre Pio de Pietrelcina