Trouvé 332 Résultats pour: Suos

  • cumque planxissent eum dixit ad filios suos cum mortuus fuero sepelite me in sepulchro in quo vir Dei sepultus est juxta ossa ejus ponite ossa mea (Liber I Regum 13, 31)

  • accinxerunt saccis lumbos suos et posuerunt funes in capitibus veneruntque ad regem Israël et dixerunt servus tuus Benadad dicit vivat oro te anima mea et ille ait si adhuc vivit frater meus est (Liber I Regum 20, 32)

  • abiit ergo propheta et occurrit regi in via et mutavit aspersione pulveris os et oculos suos (Liber I Regum 20, 38)

  • dixitque rex Israël ad servos suos ignoratis quod nostra sit Ramoth Galaad et neglegimus tollere eam de manu regis Syriæ (Liber I Regum 22, 3)

  • ivit itaque mulier et clusit ostium super se et super filios suos illi offerebant vasa et illa infundebat (Liber II Regum 4, 5)

  • et ascendit et incubuit super puerum posuitque os suum super os ejus et oculos suos super oculos ejus et manus suas super manus ejus et incurvavit se super eum et calefacta est caro pueri (Liber II Regum 4, 34)

  • qui surrexit nocte et ait ad servos suos dico vobis quid fecerint nobis Syri sciunt quia fame laboramus et idcirco egressi sunt de castris et latitant in agris dicentes cum egressi fuerint de civitate capiemus eos viventes et tunc civitatem ingredi poterimus (Liber II Regum 7, 12)

  • venit Hieu Hiezraël porro Hiezabel introitu ejus audito depinxit oculos suos stibio et ornavit caput suum et respexit per fenestram (Liber II Regum 9, 30)

  • et fecerunt centuriones juxta omnia quæ præceperat eis Jojada sacerdos et adsumentes singuli viros suos qui ingrediebantur sabbatum cum his qui egrediebantur e sabbato venerunt ad Jojada sacerdotem (Liber II Regum 11, 9)

  • quidam autem sepelientes hominem viderunt latrunculos et projecerunt cadaver in sepulchro Helisei quod ambulavit et tetigit ossa Helisei et revixit homo et stetit super pedes suos (Liber II Regum 13, 21)

  • cumque obtinuisset regnum percussit servos suos qui interfecerant regem patrem suum (Liber II Regum 14, 5)

  • et consecrabant ei filios suos et filias suas per ignem et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino et inritarent eum (Liber II Regum 17, 17)


“Dirás tu o mais belo dos credos quando houver noite em redor de ti, na hora do sacrifício, na dor, no supremo esforço duma vontade inquebrantável para o bem. Este credo é como um relâmpago que rasga a escuridão de teu espírito e no seu brilho te eleva a Deus”. São Padre Pio de Pietrelcina