Trouvé 332 Résultats pour: Suos

  • qui et ipse Israël verba despiciens non dimisit eum transire per terminos suos sed infinita multitudine congregata egressus est contra eum in Jassa et fortiter resistebat (Liber Iudicum 11, 20)

  • qui dixit puero regenti gressus suos dimitte me ut tangam columnas quibus omnis inminet domus ut recliner super eas et paululum requiescam (Liber Iudicum 16, 26)

  • reversique ad fratres suos in Saraa et Esthaol et quid egissent sciscitantibus responderunt (Liber Iudicum 18, 8)

  • introduxitque eum in domum suam et pabulum asinis præbuit ac postquam laverunt pedes suos recepit eos in convivium (Liber Iudicum 19, 21)

  • cui dixit Nœmi en reversa est cognata tua ad populum suum et ad deos suos vade cum ea (Liber Ruth 1, 15)

  • videns ergo Nœmi quod obstinato Ruth animo decrevisset secum pergere adversari noluit nec ultra ad suos reditum persuadere (Liber Ruth 1, 18)

  • et ecce nocte jam media expavit homo et conturbatus est viditque mulierem jacentem ad pedes suos (Liber Ruth 3, 8)

  • prædixi enim ei quod judicaturus essem domum ejus in æternum propter iniquitatem eo quod noverat indigne agere filios suos et non corripuit eos (Liber I Samuelis 3, 13)

  • et redditæ sunt urbes quas tulerant Philisthim ab Israël Israheli ab Accaron usque Geth et terminos suos liberavit Israël de manu Philisthinorum eratque pax inter Israël et Amorreum (Liber I Samuelis 7, 14)

  • factum est autem cum senuisset Samuhel posuit filios suos judices Israël (Liber I Samuelis 8, 1)

  • adduxit itaque Isai septem filios suos coram Samuhel et ait Samuhel ad Isai non elegit Dominus ex istis (Liber I Samuelis 16, 10)

  • et ait Saul ad servos suos providete mihi aliquem bene psallentem et adducite eum ad me (Liber I Samuelis 16, 17)


“Tenhamos sempre horror ao pecado mortal e nunca deixemos de caminhar na estrada da santa eternidade.” São Padre Pio de Pietrelcina