Mosaico decorativo

Trouvé 20233 Résultats pour: Re

  • proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cujus consummatio in conbustionem (Epistula ad Hebraeos 6, 8)

  • cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem (Epistula ad Hebraeos 6, 11)

  • ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones (Epistula ad Hebraeos 6, 12)

  • Abrahæ namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem juraret majorem juravit per semet ipsum (Epistula ad Hebraeos 6, 13)

  • et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem (Epistula ad Hebraeos 6, 15)

  • homines enim per majorem sui jurant et omnis controversiæ eorum finis ad confirmationem est juramentum (Epistula ad Hebraeos 6, 16)

  • in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit jusiurandum (Epistula ad Hebraeos 6, 17)

  • ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem (Epistula ad Hebraeos 6, 18)

  • hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum et benedixit ei (Epistula ad Hebraeos 7, 1)

  • cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex justitiæ deinde autem et rex Salem quod est rex pacis (Epistula ad Hebraeos 7, 2)

  • sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitæ habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum (Epistula ad Hebraeos 7, 3)

  • et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahæ (Epistula ad Hebraeos 7, 5)


"Como Jesus, preparemo-nos a duas ascensões: uma ao Calvário e outra ao Céu." São Padre Pio de Pietrelcina