Trouvé 20233 Résultats pour: Re
cujus autem generatio non adnumeratur in eis decimas sumpsit Abraham et hunc qui habebat repromissiones benedixit (Epistula ad Hebraeos 7, 6)
sine ulla autem contradictione quod minus est a meliore benedicitur (Epistula ad Hebraeos 7, 7)
si ergo consummatio per sacerdotium leviticum erat populus enim sub ipso legem accepit quid adhuc necessarium secundum ordinem Melchisedech alium surgere sacerdotem et non secundum ordinem Aaron dici (Epistula ad Hebraeos 7, 11)
reprobatio quidem fit præcedentis mandati propter infirmitatem ejus et inutilitatem (Epistula ad Hebraeos 7, 18)
et quantum est non sine jurejurando alii quidem sine jurejurando sacerdotes facti sunt (Epistula ad Hebraeos 7, 20)
hic autem cum jurejurando per eum qui dixit ad illum juravit Dominus et non pænitebit tu es sacerdos in æternum (Epistula ad Hebraeos 7, 21)
et alii quidem plures facti sunt sacerdotes idcirco quod morte prohiberentur permanere (Epistula ad Hebraeos 7, 23)
unde et salvare in perpetuo potest accedentes per semet ipsum ad Deum semper vivens ad interpellandum pro eis (Epistula ad Hebraeos 7, 25)
talis enim decebat ut nobis esset pontifex sanctus innocens inpollutus segregatus a peccatoribus et excelsior cælis factus (Epistula ad Hebraeos 7, 26)
qui non habet cotidie necessitatem quemadmodum sacerdotes prius pro suis delictis hostias offerre deinde pro populi hoc enim fecit semel se offerendo (Epistula ad Hebraeos 7, 27)
omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur unde necesse est et hunc habere aliquid quod offerat (Epistula ad Hebraeos 8, 3)
si ergo esset super terram nec esset sacerdos cum essent qui offerrent secundum legem munera (Epistula ad Hebraeos 8, 4)