Gefunden 20233 Ergebnisse für: Re
proferens autem spinas ac tribulos reproba est et maledicto proxima cujus consummatio in conbustionem (Epistula ad Hebraeos 6, 8)
cupimus autem unumquemque vestrum eandem ostentare sollicitudinem ad expletionem spei usque in finem (Epistula ad Hebraeos 6, 11)
ut non segnes efficiamini verum imitatores eorum qui fide et patientia hereditabunt promissiones (Epistula ad Hebraeos 6, 12)
Abrahæ namque promittens Deus quoniam neminem habuit per quem juraret majorem juravit per semet ipsum (Epistula ad Hebraeos 6, 13)
et sic longanimiter ferens adeptus est repromissionem (Epistula ad Hebraeos 6, 15)
homines enim per majorem sui jurant et omnis controversiæ eorum finis ad confirmationem est juramentum (Epistula ad Hebraeos 6, 16)
in quo abundantius volens Deus ostendere pollicitationis heredibus inmobilitatem consilii sui interposuit jusiurandum (Epistula ad Hebraeos 6, 17)
ut per duas res inmobiles quibus inpossibile est mentiri Deum fortissimum solacium habeamus qui confugimus ad tenendam propositam spem (Epistula ad Hebraeos 6, 18)
hic enim Melchisedech rex Salem sacerdos Dei summi qui obviavit Abrahæ regresso a cæde regum et benedixit ei (Epistula ad Hebraeos 7, 1)
cui decimas omnium divisit Abraham primum quidem qui interpretatur rex justitiæ deinde autem et rex Salem quod est rex pacis (Epistula ad Hebraeos 7, 2)
sine patre sine matre sine genealogia neque initium dierum neque finem vitæ habens adsimilatus autem Filio Dei manet sacerdos in perpetuum (Epistula ad Hebraeos 7, 3)
et quidem de filiis Levi sacerdotium accipientes mandatum habent decimas sumere a populo secundum legem id est a fratribus suis quamquam et ipsi exierunt de lumbis Abrahæ (Epistula ad Hebraeos 7, 5)