Trouvé 20233 Résultats pour: Re
Athenienses autem omnes et advenæ hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi (Actus Apostolorum 17, 21)
stans autem Paulus in medio Ariopagi ait viri athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos video (Actus Apostolorum 17, 22)
fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum (Actus Apostolorum 17, 26)
quærere Deum si forte adtractent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum (Actus Apostolorum 17, 27)
genus ergo cum simus Dei non debemus æstimare auro aut argento aut lapidi sculpturæ artis et cogitationis hominis divinum esse simile (Actus Apostolorum 17, 29)
cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum (Actus Apostolorum 17, 32)
quidam vero viri adherentes ei crediderunt in quibus et Dionisius Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis (Actus Apostolorum 17, 34)
post hæc egressus ab Athenis venit Corinthum (Actus Apostolorum 18, 1)
et inveniens quendam Judæum nomine Aquilam Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem ejus eo quod præcepisset Claudius discedere omnes Judæos a Roma accessit ad eos (Actus Apostolorum 18, 2)
Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur (Actus Apostolorum 18, 8)
dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere sed loquere et ne taceas (Actus Apostolorum 18, 9)
Gallione autem proconsule Achajæ insurrexerunt uno animo Judæi in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal (Actus Apostolorum 18, 12)