Mosaico decorativo

Fondare 20233 Risultati per: Re

  • Athenienses autem omnes et advenæ hospites ad nihil aliud vacabant nisi aut dicere aut audire aliquid novi (Actus Apostolorum 17, 21)

  • stans autem Paulus in medio Ariopagi ait viri athenienses per omnia quasi superstitiosiores vos video (Actus Apostolorum 17, 22)

  • fecitque ex uno omne genus hominum inhabitare super universam faciem terræ definiens statuta tempora et terminos habitationis eorum (Actus Apostolorum 17, 26)

  • quærere Deum si forte adtractent eum aut inveniant quamvis non longe sit ab unoquoque nostrum (Actus Apostolorum 17, 27)

  • genus ergo cum simus Dei non debemus æstimare auro aut argento aut lapidi sculpturæ artis et cogitationis hominis divinum esse simile (Actus Apostolorum 17, 29)

  • cum audissent autem resurrectionem mortuorum quidam quidem inridebant quidam vero dixerunt audiemus te de hoc iterum (Actus Apostolorum 17, 32)

  • quidam vero viri adherentes ei crediderunt in quibus et Dionisius Ariopagita et mulier nomine Damaris et alii cum eis (Actus Apostolorum 17, 34)

  • post hæc egressus ab Athenis venit Corinthum (Actus Apostolorum 18, 1)

  • et inveniens quendam Judæum nomine Aquilam Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem ejus eo quod præcepisset Claudius discedere omnes Judæos a Roma accessit ad eos (Actus Apostolorum 18, 2)

  • Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur (Actus Apostolorum 18, 8)

  • dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere sed loquere et ne taceas (Actus Apostolorum 18, 9)

  • Gallione autem proconsule Achajæ insurrexerunt uno animo Judæi in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal (Actus Apostolorum 18, 12)


"O Santo Rosário é a arma daqueles que querem vencer todas as batalhas." São Padre Pio de Pietrelcina