Trouvé 20233 Résultats pour: Re
zelantes autem Judæi adsumentesque de vulgo viros quosdam malos et turba facta concitaverunt civitatem et adsistentes domui Jasonis quærebant eos producere in populum (Actus Apostolorum 17, 5)
et cum non invenissent eos trahebant Jasonem et quosdam fratres ad principes civitatis clamantes quoniam hii qui orbem concitant et huc venerunt (Actus Apostolorum 17, 6)
quos suscepit Jason et hii omnes contra decreta Cæsaris faciunt regem alium dicentes esse Jesum (Actus Apostolorum 17, 7)
fratres vero confestim per noctem dimiserunt Paulum et Silam in Berœam qui cum advenissent in synagogam Judæorum introjerunt (Actus Apostolorum 17, 10)
hii autem erant nobiliores eorum qui sunt Thessalonicæ qui susceperunt verbum cum omni aviditate cotidie scrutantes scripturas si hæc ita se haberent (Actus Apostolorum 17, 11)
et multi quidem crediderunt ex eis et gentilium mulierum honestarum et viri non pauci (Actus Apostolorum 17, 12)
statimque tunc Paulum dimiserunt fratres ut iret usque ad mare Silas autem et Timotheus remanserunt ibi (Actus Apostolorum 17, 14)
qui autem deducebant Paulum perduxerunt usque Athenas et accepto mandato ab eo ad Silam et Timotheum ut quam celeriter venirent ad illum profecti sunt (Actus Apostolorum 17, 15)
Paulus autem cum Athenis eos expectaret incitabatur spiritus ejus in ipso videns idolatriæ deditam civitatem (Actus Apostolorum 17, 16)
quidam autem epicurei et stoici philosophi disserebant cum eo et quidam dicebant quid vult seminiverbius hic dicere alii vero novorum dæmoniorum videtur adnuntiator esse quia Jesum et resurrectionem adnuntiabat eis (Actus Apostolorum 17, 18)
et adprehensum eum ad Ariopagum duxerunt dicentes possumus scire quæ est hæc nova quæ a te dicitur doctrina (Actus Apostolorum 17, 19)
nova enim quædam infers auribus nostris volumus ergo scire quidnam velint hæc esse (Actus Apostolorum 17, 20)