Trouvé 5422 Résultats pour: Rat
cumque roboratum fuisset regnum Roboam et confortatum dereliquit legem Domini et omnis Israël cum eo (Liber II Paralipomenon 12, 1)
cum mille ducentis curribus et sexaginta milibus equitum nec erat numerus vulgi quod venerat cum eo ex Ægypto Lybies scilicet et Trogoditæ et Æthiopes (Liber II Paralipomenon 12, 3)
recessit itaque Sesac rex Ægypti ab Hierusalem sublatis thesauris domus Domini et domus regis omniaque secum tulit et clypeos aureos quos fecerat Salomon (Liber II Paralipomenon 12, 9)
confortatus est igitur rex Roboam in Hierusalem atque regnavit quadraginta autem et unius anni erat cum regnare cœpisset et decem septemque annis regnavit in Hierusalem urbe quam elegit Dominus ut confirmaret nomen suum ibi de cunctis tribubus Israël nomenque matris ejus Naama Ammanitis (Liber II Paralipomenon 12, 13)
tribus annis regnavit in Hierusalem nomenque matris ejus Michaja filia Urihel de Gabaa et erat bellum inter Abia et Hieroboam (Liber II Paralipomenon 13, 2)
stetit igitur Abia super montem Someron qui erat in Ephraim et ait audi Hieroboam et omnis Israël (Liber II Paralipomenon 13, 4)
num ignoratis quod Dominus Deus Israël dederit regnum David super Israël in sempiternum ipsi et filiis ejus pactum salis (Liber II Paralipomenon 13, 5)
congregatique sunt ad eum viri vanissimi et filii Belial et prævaluerunt contra Roboam filium Salomonis porro Roboam erat rudis et corde pavido nec potuit resistere eis (Liber II Paralipomenon 13, 7)
omnesque viri Juda vociferati sunt et ecce illis clamantibus perterruit Deus Hieroboam et omnem Israël qui stabat ex adverso Abia et Juda (Liber II Paralipomenon 13, 15)
percussit ergo eos Abia et populus ejus plaga magna et corruerunt vulnerati ex Israël quingenta milia virorum fortium (Liber II Paralipomenon 13, 17)
fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui et subvertit altaria peregrini cultus et excelsa (Liber II Paralipomenon 14, 2)
ædificavit quoque urbes munitas in Juda quia quietus erat et nulla temporibus ejus bella surrexerant pacem Domino largiente (Liber II Paralipomenon 14, 6)