Trouvé 5422 Résultats pour: Rat
exercuit etiam potestatem super cunctos reges a fluvio Eufraten usque ad terram Philisthinorum id est usque ad terminos Ægypti (Liber II Paralipomenon 9, 26)
profectus est autem Roboam in Sychem illuc enim cunctus Israël convenerat ut constituerent eum regem (Liber II Paralipomenon 10, 1)
quod cum audisset Hieroboam filius Nabath qui erat in Ægypto fugerat quippe illuc ante Salomonem statim reversus est (Liber II Paralipomenon 10, 2)
venit ergo Hieroboam et universus populus ad Roboam die tertio sicut præceperat eis (Liber II Paralipomenon 10, 12)
et non adquievit populi precibus erat enim voluntatis Dei ut conpleretur sermo ejus quem locutus fuerat per manum Ahiæ Silonitis ad Hieroboam filium Nabath (Liber II Paralipomenon 10, 15)
misitque rex Roboam Aduram qui præerat tributis et lapidaverunt eum filii Israël et mortuus est porro rex Roboam currum festinavit ascendere et fugit in Hierusalem (Liber II Paralipomenon 10, 18)
hæc dicit Dominus non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros revertatur unusquisque in domum suam quia mea hoc gestum est voluntate qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt nec perrexerunt contra Hieroboam (Liber II Paralipomenon 11, 4)
habitavit autem Roboam in Hierusalem et ædificavit civitates muratas in Juda (Liber II Paralipomenon 11, 5)
qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et dæmonum vitulorumque quos fecerat (Liber II Paralipomenon 11, 15)
amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas nam uxores decem et octo duxerat concubinasque sexaginta et genuit viginti octo filios et sexaginta filias (Liber II Paralipomenon 11, 21)
constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos ipsum enim regem facere cogitabat (Liber II Paralipomenon 11, 22)
qui sapientior fuit et potentior super omnes filios ejus et in cunctis finibus Juda et Beniamin et in universis civitatibus muratis præbuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores (Liber II Paralipomenon 11, 23)