Trouvé 5422 Résultats pour: Rat
post istum quoque Amasias filius Zechri consecratus Domino et cum eo ducenta milia virorum fortium (Liber II Paralipomenon 17, 16)
hii omnes erant ad manum regis exceptis aliis quos posuerat in urbibus muratis et in universo Juda (Liber II Paralipomenon 17, 19)
descenditque post annos ad eum in Samariam ad cujus adventum mactavit Ahab arietes et boves plurimos et populo qui venerat cum eo persuasitque illi ut ascenderet in Ramoth Galaad (Liber II Paralipomenon 18, 2)
nuntius autem qui jerat ad vocandum Micheam ait illi en verba omnium prophetarum uno ore bona regi adnuntiant quæso ergo te ut et sermo tuus ab eis non dissentiat loquarisque prospera (Liber II Paralipomenon 18, 12)
rex autem Syriæ præceperat ducibus equitatus sui dicens ne pugnetis contra minimum aut contra maximum nisi contra solum regem Israël (Liber II Paralipomenon 18, 30)
accidit autem ut unus e populo sagittam in incertum jaceret et percuteret regem Israël inter cervicem et scapulas at ille aurigæ suo ait converte manum tuam et educ me de acie quia vulneratus sum (Liber II Paralipomenon 18, 33)
omnem causam quæ venerit ad vos fratrum vestrorum qui habitant in urbibus suis inter cognationem et cognationem ubicumque quæstio est de lege de mandato de cærimoniis de justificationibus ostendite eis ut non peccent in Dominum et ne veniat ira super vos et super fratres vestros sic ergo agetis et non peccabitis (Liber II Paralipomenon 19, 10)
erat autem Hiazihel filius Zacchariæ filii Banajæ filii Hiehihel filii Mathaniæ Levites de filiis Asaph super quem factus est spiritus Domini in medio turbæ (Liber II Paralipomenon 20, 14)
regnavit igitur Josaphat super Judam et erat triginta quinque annorum cum regnare cœpisset viginti autem et quinque annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Azuba filia Selachi (Liber II Paralipomenon 20, 31)
verumtamen excelsa non abstulit et adhuc populus non direxerat cor suum ad Dominum Deum patrum suorum (Liber II Paralipomenon 20, 33)
qui habuit fratres filios Josaphat Azariam et Hiahihel et Zacchariam et Azariam et Michaël et Saphatiam omnes hii filii Josaphat regis Israël (Liber II Paralipomenon 21, 2)
surrexit ergo Joram super regnum patris sui cumque se confirmasset occidit omnes fratres suos gladio et quosdam de principibus Israël (Liber II Paralipomenon 21, 4)