Trouvé 4770 Résultats pour: Pro
qui offeret illa coram Domino et rogabit pro ea et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui ista est lex parientis masculum ac feminam (Liber Leviticus 12, 7)
quod si non invenerit manus ejus nec potuerit offerre agnum sumet duos turtures vel duos pullos columbæ unum in holocaustum et alterum pro peccato orabitque pro ea sacerdos et sic mundabitur (Liber Leviticus 12, 8)
porro si steterit macula et capilli nigri fuerint noverit hominem esse sanatum et confidenter eum pronuntiet mundum (Liber Leviticus 13, 37)
omni tempore quo leprosus est et inmundus solus habitabit extra castra (Liber Leviticus 13, 46)
hic est ritus leprosi quando mundandus est adducetur ad sacerdotem (Liber Leviticus 14, 2)
præcipiet ei qui purificatur ut offerat pro se duos passeres vivos quos vesci licitum est et lignum cedrinum vermiculumque et hysopum (Liber Leviticus 14, 4)
tollet agnum et offeret eum pro delicto oleique sextarium et oblatis ante Dominum omnibus (Liber Leviticus 14, 12)
immolabit agnum ubi immolari solet hostia pro peccato et holocaustum id est in loco sancto sicut enim pro peccato ita et pro delicto ad sacerdotem pertinet hostia sancta sanctorum est (Liber Leviticus 14, 13)
adsumensque sacerdos de sanguine hostiæ quæ immolata est pro delicto ponet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur et super pollices manus dextræ et pedis (Liber Leviticus 14, 14)
quod autem reliquum est olei in leva manu fundet super extremum auriculæ dextræ ejus qui mundatur et super pollices manus ac pedis dextri et super sanguinem qui fusus est pro delicto (Liber Leviticus 14, 17)
rogabitque pro eo coram Domino et faciet sacrificium pro peccato tunc immolabit holocaustum (Liber Leviticus 14, 19)
quod si pauper est et non potest manus ejus invenire quæ dicta sunt adsumet agnum pro delicto ad oblationem ut roget pro eo sacerdos decimamque partem similæ conspersæ oleo in sacrificium et olei sextarium (Liber Leviticus 14, 21)
