Trouvé 4770 Résultats pour: Pro
qui unum faciet pro peccato et alterum in holocaustum rogabitque pro ea coram Domino et pro fluxu inmunditiæ ejus (Liber Leviticus 15, 30)
et præcepit ei dicens loquere ad Aaron fratrem tuum ne omni tempore ingrediatur sanctuarium quod est intra velum coram propitiatorio quo tegitur arca ut non moriatur quia in nube apparebo super oraculum (Liber Leviticus 16, 2)
nisi hæc ante fecerit vitulum offeret pro peccato et arietem in holocaustum (Liber Leviticus 16, 3)
suscipietque ab universa multitudine filiorum Israël duos hircos pro peccato et unum arietem in holocaustum (Liber Leviticus 16, 5)
cumque obtulerit vitulum et oraverit pro se et pro domo sua (Liber Leviticus 16, 6)
mittens super utrumque sortem unam Domino et alteram capro emissario (Liber Leviticus 16, 8)
cujus sors exierit Domino offeret illum pro peccato (Liber Leviticus 16, 9)
his rite celebratis offeret vitulum et rogans pro se et pro domo sua immolabit eum (Liber Leviticus 16, 11)
tollet quoque de sanguine vituli et asperget digito septies contra propitiatorium ad orientem (Liber Leviticus 16, 14)
cumque mactaverit hircum pro peccato populi inferet sanguinem ejus intra velum sicut præceptum est de sanguine vituli ut aspergat e regione oraculi (Liber Leviticus 16, 15)
nullus hominum sit in tabernaculo quando pontifex ingreditur sanctuarium ut roget pro se et pro domo sua et pro universo cœtu Israël donec egrediatur (Liber Leviticus 16, 17)
cum autem exierit ad altare quod coram Domino est oret pro se et sumptum sanguinem vituli atque hirci fundat super cornua ejus per gyrum (Liber Leviticus 16, 18)
