Mosaico decorativo

1. locutus est Dominus ad Mosen dicens

2. loquere filiis Israël et dices ad eos mulier si suscepto semine pepererit masculum inmunda erit septem diebus juxta dies separationis menstruæ

3. et die octavo circumcidetur infantulus

4. ipsa vero triginta tribus diebus manebit in sanguine purificationis suæ omne sanctum non tanget nec ingredietur sanctuarium donec impleantur dies purificationis ejus

5. sin autem feminam pepererit inmunda erit duabus ebdomadibus juxta ritum fluxus menstrui et sexaginta ac sex diebus manebit in sanguine purificationis suæ

6. cumque expleti fuerint dies purificationis ejus pro filio sive pro filia deferet agnum anniculum in holocaustum et pullum columbæ sive turturem pro peccato ad ostium tabernaculi testimonii et tradet sacerdoti

7. qui offeret illa coram Domino et rogabit pro ea et sic mundabitur a profluvio sanguinis sui ista est lex parientis masculum ac feminam

8. quod si non invenerit manus ejus nec potuerit offerre agnum sumet duos turtures vel duos pullos columbæ unum in holocaustum et alterum pro peccato orabitque pro ea sacerdos et sic mundabitur


Lisez la Bible en un an

Rejoignez notre communauté et lisez la Bible en entier en 365 jours. Un parcours structuré et inspirant pour approfondir votre foi et votre connaissance des Écritures.