Mosaico decorativo

Trouvé 8031 Résultats pour: Ló

  • ego Dominus hoc est nomen meum gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus (Liber Isaiae 42, 8)

  • ponent Domino gloriam et laudem ejus in insulis nuntiabunt (Liber Isaiae 42, 12)

  • tacui semper silui patiens fui sicut pariens loquar dissipabo et absorbebo simul (Liber Isaiae 42, 14)

  • ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus ego dilexi te et dabo homines pro te et populos pro anima tua (Liber Isaiae 43, 4)

  • dicam aquiloni da et austro noli prohibere adfer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terræ (Liber Isaiae 43, 6)

  • et omnem qui invocat nomen meum in gloriam meam creavi eum et formavi eum et feci eum (Liber Isaiae 43, 7)

  • educ foras populum cæcum et oculos habentem surdum et aures ei sunt (Liber Isaiae 43, 8)

  • hæc dicit Dominus redemptor vester Sanctus Israël propter vos emisi Babylonem et detraxi vectes universos et Chaldeos in navibus suis gloriantes (Liber Isaiae 43, 14)

  • glorificabit me bestia agri dracones et strutiones quia dedi in deserto aquas flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo (Liber Isaiae 43, 20)

  • non obtulisti mihi arietem holocausti tui et victimis tuis non glorificasti me non te servire feci in oblatione nec laborem tibi præbui in ture (Liber Isaiae 43, 23)

  • laudate cæli quoniam fecit Dominus jubilate extrema terræ resonate montes laudationem saltus et omne lignum ejus quoniam redemit Dominus Jacob et Israël gloriabitur (Liber Isaiae 44, 23)

  • hæc dicit Dominus redemptor tuus et formator tuus ex utero ego sum Dominus faciens omnia extendens cælos solus stabiliens terram et nullus mecum (Liber Isaiae 44, 24)


"Não queremos aceitar o fato de que o sofrimento é necessário para nossa alma." São Padre Pio de Pietrelcina