Encontrados 8031 resultados para: Ló
ego Dominus hoc est nomen meum gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus (Liber Isaiae 42, 8)
ponent Domino gloriam et laudem ejus in insulis nuntiabunt (Liber Isaiae 42, 12)
tacui semper silui patiens fui sicut pariens loquar dissipabo et absorbebo simul (Liber Isaiae 42, 14)
ex quo honorabilis factus es in oculis meis et gloriosus ego dilexi te et dabo homines pro te et populos pro anima tua (Liber Isaiae 43, 4)
dicam aquiloni da et austro noli prohibere adfer filios meos de longinquo et filias meas ab extremis terræ (Liber Isaiae 43, 6)
et omnem qui invocat nomen meum in gloriam meam creavi eum et formavi eum et feci eum (Liber Isaiae 43, 7)
educ foras populum cæcum et oculos habentem surdum et aures ei sunt (Liber Isaiae 43, 8)
hæc dicit Dominus redemptor vester Sanctus Israël propter vos emisi Babylonem et detraxi vectes universos et Chaldeos in navibus suis gloriantes (Liber Isaiae 43, 14)
glorificabit me bestia agri dracones et strutiones quia dedi in deserto aquas flumina in invio ut darem potum populo meo electo meo (Liber Isaiae 43, 20)
non obtulisti mihi arietem holocausti tui et victimis tuis non glorificasti me non te servire feci in oblatione nec laborem tibi præbui in ture (Liber Isaiae 43, 23)
laudate cæli quoniam fecit Dominus jubilate extrema terræ resonate montes laudationem saltus et omne lignum ejus quoniam redemit Dominus Jacob et Israël gloriabitur (Liber Isaiae 44, 23)
hæc dicit Dominus redemptor tuus et formator tuus ex utero ego sum Dominus faciens omnia extendens cælos solus stabiliens terram et nullus mecum (Liber Isaiae 44, 24)