Trouvé 8031 Résultats pour: Ló
dixit vero Deus congregentur aquæ quæ sub cælo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita (Liber Genesis 1, 9)
et fluvius egrediebatur de loco voluptatis ad inrigandum paradisum qui inde dividitur in quattuor capita (Liber Genesis 2, 10)
mulieri quoque dixit multiplicabo ærumnas tuas et conceptus tuos in dolore paries filios et sub viri potestate eris et ipse dominabitur tui (Liber Genesis 3, 16)
spinas et tribulos germinabit tibi et comedes herbas terræ (Liber Genesis 3, 18)
ejecitque Adam et conlocavit ante paradisum voluptatis cherubin et flammeum gladium atque versatilem ad custodiendam viam ligni vitæ (Liber Genesis 3, 24)
gigantes autem erant super terram in diebus illis postquam enim ingressi sunt filii Dei ad filias hominum illæque genuerunt isti sunt potentes a sæculo viri famosi (Liber Genesis 6, 4)
pænituit eum quod hominem fecisset in terra et tactus dolore cordis intrinsecus (Liber Genesis 6, 6)
et sic facies eam trecentorum cubitorum erit longitudo arcæ quinquaginta cubitorum latitudo et triginta cubitorum altitudo illius (Liber Genesis 6, 15)
in articulo diei illius ingressus est Nœ et Sem et Ham et Jafeth filii ejus uxor illius et tres uxores filiorum ejus cum eis in arcam (Liber Genesis 7, 13)
et aquæ prævaluerunt nimis super terram opertique sunt omnes montes excelsi sub universo cælo (Liber Genesis 7, 19)
et clausi sunt fontes abyssi et cataractæ cæli et prohibitæ sunt pluviæ de cælo (Liber Genesis 8, 2)
expectavitque nihilominus septem alios dies et emisit columbam quæ non est reversa ultra ad eum (Liber Genesis 8, 12)