Trouvé 4218 Résultats pour: Eum
ego autem exterminavi Amorreum a facie eorum cujus altitudo cedrorum altitudo ejus et fortis ipse quasi quercus et contrivi fructum ejus desuper et radices ejus subter (Prophetia Amos 2, 9)
numquid cadet avis in laqueum terræ absque aucupe numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit (Prophetia Amos 3, 5)
quia in die cum visitare cœpero prævaricationes Israël super eum visitabo et super altaria Bethel et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram (Prophetia Amos 3, 14)
quomodo si fugiat vir a facie leonis et occurrat ei ursus et ingrediatur domum et innitatur manu sua super parietem et mordeat eum coluber (Prophetia Amos 5, 19)
et tollet eum propinquus suus et conburet eum ut efferat ossa de domo et dicet ei qui in penetrabilibus domus est numquid adhuc est apud te (Prophetia Amos 6, 10)
et dixit Dominus ad me quid tu vides Amos et dixi trullam cementarii et dixit Dominus ecce ego ponam trullam in medio populi mei Israël non adiciam ultra superinducere eum (Prophetia Amos 7, 8)
et tulit me Dominus cum sequerer gregem et dixit ad me Dominus vade propheta ad populum meum Israël (Prophetia Amos 7, 15)
et dixit quid tu vides Amos et dixi uncinum pomorum et dixit Dominus ad me venit finis super populum meum Israël non adiciam ultra ut pertranseam eum (Prophetia Amos 8, 2)
in die illo suscitabo tabernaculum David quod cecidit et reædificabo aperturas murorum ejus et ea quæ corruerant instaurabo et reædificabo eum sicut diebus antiquis (Prophetia Amos 9, 11)
ut possideant reliquias Idumeæ et omnes nationes eo quod invocatum sit nomen meum super eos dicit Dominus faciens hæc (Prophetia Amos 9, 12)
visio Abdiæ hæc dicit Dominus Deus ad Edom auditum audivimus a Domino et legatum ad gentes misit surgite et consurgamus adversum eum in prœlium (Prophetia Abdiae 1, 1)
quomodo enim bibisti super montem sanctum meum bibent omnes gentes jugiter et bibent et absorbent et erunt quasi non sint (Prophetia Abdiae 1, 16)