Trouvé 440 Résultats pour: Domo
si quis de populo tuo Israël fuerit deprecatus cognoscens plagam et infirmitatem suam et expanderit manus suas in domo hac (Liber II Paralipomenon 6, 29)
conplevitque Salomon domum Domini et domum regis et omnia quæ disposuerat in corde suo ut faceret in domo Domini et in domo sua et prosperatus est (Liber II Paralipomenon 7, 11)
filiam vero Pharaonis transtulit de civitate David in domum quam ædificaverat ei dixit enim non habitabit uxor mea in domo David regis Israël eo quod sanctificata sit quia ingressa est eam arca Domini (Liber II Paralipomenon 8, 11)
necnon cibaria mensæ ejus et habitacula servorum et officia ministrorum ejus et vestimenta eorum pincernas quoque et vestes eorum et victimas quas immolabat in domo Domini non erat præ stupore ultra in ea spiritus (Liber II Paralipomenon 9, 4)
de quibus fecit rex de lignis scilicet thyinis gradus in domo Domini et in domo regia citharas quoque et psalteria cantoribus numquam visa sunt in terra Juda ligna talia (Liber II Paralipomenon 9, 11)
recessitque Israël a domo David usque ad diem hanc (Liber II Paralipomenon 10, 19)
Amarias autem sacerdos et pontifex vester in his quæ ad Dominum pertinent præsidebit porro Zabadias filius Ismaël qui est dux in domo Juda super ea opera erit quæ ad regis officium pertinent habetisque magistros Levitas coram vobis confortamini et agite diligenter et erit Dominus cum bonis (Liber II Paralipomenon 19, 11)
cumque stetisset Josaphat in medio cœtu Judæ et Hierusalem in domo Domini ante atrium novum (Liber II Paralipomenon 20, 5)
si inruerint super nos mala gladius judicii pestilentia et fames stabimus coram domo hac in conspectu tuo in qua invocatum est nomen tuum et clamabimus ad te in tribulationibus nostris et exaudies salvosque facies (Liber II Paralipomenon 20, 9)
et ascenderunt in terram Juda et vastaverunt eam diripueruntque cunctam substantiam quæ inventa est in domo regis insuper et filios ejus et uxores nec remansit ei filius nisi Joachaz qui minimus natu erat (Liber II Paralipomenon 21, 17)
fuit ergo cum eis in domo Dei absconditus sex annis quibus regnavit Otholia super terram (Liber II Paralipomenon 22, 12)
iniit igitur omnis multitudo pactum in domo Domini cum rege dixitque ad eos Jojadæ ecce filius regis regnabit sicut locutus est Dominus super filios David (Liber II Paralipomenon 23, 3)