Trouvé 440 Résultats pour: Domo
cum autem habitaret David in domo sua dixit ad Nathan prophetam ecce ego habito in domo cedrina arca autem fœderis Domini sub pellibus est (Liber I Paralipomenon 17, 1)
neque enim mansi in domo ex eo tempore quo eduxi Israël usque ad hanc diem sed fui semper mutans loca tabernaculi et in tentorio (Liber I Paralipomenon 17, 5)
et statuam eum in domo mea et in regno meo usque in sempiternum et thronus ejus erit firmissimus in perpetuum (Liber I Paralipomenon 17, 14)
erat autem Jeeth prior Ziza secundus porro Jaus et Baria non habuerunt plurimos filios et idcirco in una familia unaque domo conputati sunt (Liber I Paralipomenon 23, 11)
et custodiant observationes tabernaculi fœderis et ritum sanctuarii et observationem filiorum Aaron fratrum suorum ut ministrent in domo Domini (Liber I Paralipomenon 23, 32)
hii divisi sunt in janitores ut semper principes custodiarum sicut et fratres eorum ministrarent in domo Domini (Liber I Paralipomenon 26, 12)
sed elegit Dominus Deus Israël me de universa domo patris mei ut essem rex super Israël in sempiternum de Juda enim elegit principes porro de domo Juda domum patris mei et de filiis patris mei placuit ei ut me eligeret regem super cunctum Israël (Liber I Paralipomenon 28, 4)
fecit etiam in domo sancti sanctorum cherubin duo opere statuario et texit eos auro (Liber II Paralipomenon 3, 10)
fecit autem Hiram lebetas quoque et creagras et fialas et conplevit omne opus regis in domo Dei (Liber II Paralipomenon 4, 11)
et lebetas et creagras et fialas omnia vasa fecit Salomoni Hiram pater ejus in domo Domini ex ære mundissimo (Liber II Paralipomenon 4, 16)
thymiamateria quoque et turibula et fialas et mortariola ex auro purissimo et ostia celavit templi interioris id est in sancto sanctorum et ostia templi forinsecus aurea sicque conpletum est omne opus quod fecit Salomon in domo Domini (Liber II Paralipomenon 4, 22)
si peccaverit quispiam in proximum suum et jurare contra eum paratus venerit seque maledicto constrinxerit coram altari in domo ista (Liber II Paralipomenon 6, 22)