Trouvé 8600 Résultats pour: Dom
et dixit Sion dereliquit me Dominus et Dominus oblitus est mei (Liber Isaiae 49, 14)
leva in circuitu oculos tuos et vide omnes isti congregati sunt venerunt tibi vivo ego dicit Dominus quia omnibus his velut ornamento vestieris et circumdabis tibi eos quasi sponsa (Liber Isaiae 49, 18)
hæc dicit Dominus Deus ecce levo ad gentes manum meam et ad populos exaltabo signum meum et adferent filios tuos in ulnis et filias tuas super umeros portabunt (Liber Isaiae 49, 22)
et erunt reges nutricii tui et reginæ nutrices tuæ vultu in terra dimisso adorabunt te et pulverem pedum tuorum lingent et scies quia ego Dominus super quo non confundentur qui expectant eum (Liber Isaiae 49, 23)
quia hæc dicit Dominus equidem et captivitas a forte tolletur et quod ablatum fuerit a robusto salvabitur eos vero qui judicaverunt te ego judicabo et filios tuos ego salvabo (Liber Isaiae 49, 25)
et cibabo hostes tuos carnibus suis et quasi musto sanguine suo inebriabuntur et sciet omnis caro quia ego Dominus salvans te et redemptor tuus Fortis Jacob (Liber Isaiae 49, 26)
hæc dicit Dominus quis est hic liber repudii matris vestræ quo dimisi eam aut quis est creditor meus cui vendidi vos ecce in iniquitatibus vestris venditi estis et in sceleribus vestris dimisi matrem vestram (Liber Isaiae 50, 1)
Dominus dedit mihi linguam eruditam ut sciam sustentare eum qui lassus est verbo erigit mane mane erigit mihi aurem ut audiam quasi magistrum (Liber Isaiae 50, 4)
Dominus Deus aperuit mihi aurem ego autem non contradico retrorsum non abii (Liber Isaiae 50, 5)
Dominus Deus auxiliator meus ideo non sum confusus ideo posui faciem meam ut petram durissimam et scio quoniam non confundar (Liber Isaiae 50, 7)
ecce Dominus Deus auxiliator meus quis est qui condemnet me ecce omnes quasi vestimentum conterentur tinea comedet eos (Liber Isaiae 50, 9)
quis ex vobis timens Dominum audiens vocem servi sui qui ambulavit in tenebris et non est lumen ei speret in nomine Domini et innitatur super Deum suum (Liber Isaiae 50, 10)