Trouvé 8600 Résultats pour: Dom
audite me qui sequimini quod justum est et quæritis Dominum adtendite ad petram unde excisi estis et ad cavernam laci de qua præcisi estis (Liber Isaiae 51, 1)
consolabitur ergo Dominus et Sion consolabitur omnes ruinas ejus et ponet desertum ejus quasi delicias et solitudinem ejus quasi hortum Domini gaudium et lætitia invenietur in ea gratiarum actio et vox laudis (Liber Isaiae 51, 3)
consurge consurge induere fortitudinem brachium Domini consurge sicut in diebus antiquis in generationibus sæculorum numquid non tu percussisti superbum vulnerasti draconem (Liber Isaiae 51, 9)
et nunc qui redempti sunt a Domino revertentur et venient in Sion laudantes et lætitia sempiterna super capita eorum gaudium et lætitiam tenebunt fugiet dolor et gemitus (Liber Isaiae 51, 11)
et oblitus es Domini factoris tui qui tetendit cælos et fundavit terram et formidasti jugiter tota die a facie furoris ejus qui te tribulabat et paraverat ad perdendum ubi nunc est furor tribulantis (Liber Isaiae 51, 13)
ego autem sum Dominus Deus tuus qui conturbo mare et intumescunt fluctus ejus Dominus exercituum nomen meum (Liber Isaiae 51, 15)
elevare elevare consurge Hierusalem quæ bibisti de manu Domini calicem iræ ejus usque ad fundum calicis soporis bibisti et epotasti usque ad feces (Liber Isaiae 51, 17)
filii tui projecti sunt dormierunt in capite omnium viarum sicut bestia inlaqueata pleni indignatione Domini increpatione Dei tui (Liber Isaiae 51, 20)
hæc dicit Dominator tuus Dominus et Deus tuus qui pugnavit pro populo suo ecce tuli de manu tua calicem soporis fundum calicis indignationis meæ non adicies ut bibas illud ultra (Liber Isaiae 51, 22)
quia hæc dicit Dominus gratis venundati estis et sine argento redimemini (Liber Isaiae 52, 3)
quia hæc dicit Dominus Deus in Ægyptum descendit populus meus in principio ut colonus esset ibi et Assur absque ulla causa calumniatus est eum (Liber Isaiae 52, 4)
et nunc quid mihi est hic dicit Dominus quoniam ablatus est populus meus gratis dominatores ejus inique agunt dicit Dominus et jugiter tota die nomen meum blasphematur (Liber Isaiae 52, 5)