Liber Numeri, 13
1. profectus est de Aseroth fixis tentoriis in deserto Pharan
2. ibi locutus est Dominus ad Mosen dicens
3. mitte viros qui considerent terram Chanaan quam daturus sum filiis Israël singulos de singulis tribubus ex principibus
4. fecit Moses quod Dominus imperarat de deserto Pharan mittens principes viros quorum ista sunt nomina
5. de tribu Ruben Semmua filium Zecchur
6. de tribu Symeon Saphat filium Huri
7. de tribu Juda Chaleb filium Jepphonne
8. de tribu Isachar Igal filium Joseph
9. de tribu Ephraim Osee filium Nun
10. de tribu Beniamin Phalti filium Raphu
11. de tribu Zabulon Geddihel filium Sodi
12. de tribu Joseph sceptri Manasse Gaddi filium Susi
13. de tribu Dan Ammihel filium Gemalli
14. de tribu Aser Sthur filium Michaël
15. de tribu Nepthali Naabbi filium Vaphsi
16. de tribu Gad Guhel filium Machi
17. hæc sunt nomina virorum quos misit Moses ad considerandam terram vocavitque Osee filium Nun Josue
18. misit ergo eos Moses ad considerandam terram Chanaan et dixit ad eos ascendite per meridianam plagam cumque veneritis ad montes
19. considerate terram qualis sit et populum qui habitator est ejus utrum fortis sit an infirmus pauci numero an plures
20. ipsa terra bona an mala urbes quales muratæ an absque muris
21. humus pinguis an sterilis nemorosa an absque arboribus confortamini et adferte nobis de fructibus terræ erat autem tempus quando jam præcoquæ uvæ vesci possunt
22. cumque ascendissent exploraverunt terram a deserto Sin usque Roob intrantibus Emath
23. ascenderuntque ad meridiem et venerunt in Hebron ubi erant Ahiman et Sisai et Tholmai filii Enach nam Hebron septem annis ante Tanim urbem Ægypti condita est
24. pergentesque usque ad torrentem Botri absciderunt palmitem cum uva sua quem portaverunt in vecte duo viri de malis quoque granatis et de ficis loci illius tulerunt
25. qui appellatus est Neelescol id est torrens Botri eo quod botrum inde portassent filii Israël
26. reversique exploratores terræ post quadraginta dies omni regione circuita
27. venerunt ad Mosen et Aaron et ad omnem cœtum filiorum Israël in desertum Pharan quod est in Cades locutique eis et omni multitudini ostenderunt fructus terræ
28. et narraverunt dicentes venimus in terram ad quam misisti nos quæ re vera fluit lacte et melle ut ex his fructibus cognosci potest
29. sed cultores fortissimos habet et urbes grandes atque muratas stirpem Enach vidimus ibi
30. Amalech habitat in meridie Hettheus et Jebuseus et Amorreus in montanis Chananeus vero moratur juxta mare et circa fluenta Jordanis
31. inter hæc Chaleb conpescens murmur populi qui oriebatur contra Mosen ait ascendamus et possideamus terram quoniam poterimus obtinere eam
32. alii vero qui fuerant cum eo dicebant nequaquam ad hunc populum valemus ascendere quia fortior nobis est
33. detraxeruntque terræ quam inspexerant apud filios Israël dicentes terram quam lustravimus devorat habitatores suos populum quem aspeximus proceræ staturæ est
34. ibi vidimus monstra quædam filiorum Enach de genere giganteo quibus conparati quasi lucustæ videbamur