Liber Nehemiae, 11
1. habitaverunt autem principes populi in Hierusalem reliqua vero plebs misit sortem ut tollerent unam partem de decem qui habitaturi essent in Hierusalem in civitate sancta novem vero partes in civitatibus
2. benedixit autem populus omnibus viris qui se sponte obtulerunt ut habitarent in Hierusalem
3. hii sunt itaque principes provinciæ qui habitaverunt in Hierusalem et in civitatibus Juda habitavit unusquisque in possessione sua in urbibus suis Israël sacerdotes Levitæ Nathinnei et filii servorum Salomonis
4. et in Hierusalem habitaverunt de filiis Juda et de filiis Beniamin de filiis Juda Athajas filius Aziam filii Zacchariæ filii Amariæ filii Saphatia filii Malelehel de filiis Phares
5. Imaasia filius Baruch filius Coloza filius Azia filius Adaja filius Jojarib filius Zacchariæ filius Silonites
6. omnes filii Phares qui habitaverunt in Hierusalem quadringenti sexaginta octo viri fortes
7. hii sunt autem filii Beniamin Sellum filius Mosollam filius Jœd filius Phadaja filius Colaja filius Masia filius Ethehel filius Isaja
8. et post eum Gabbai Sellai nongenti viginti octo
9. et Johel filius Zechri præpositus eorum et Juda filius Sennua super civitatem secundus
10. et de sacerdotibus Idaja filius Joarib Jachin
11. Saraja filius Elcia filius Mesollam filius Sadoc filius Merajoth filius Ahitub princeps domus Dei
12. et fratres eorum facientes opera templi octingenti viginti duo et Adaja filius Jeroam filius Felelia filius Amsi filius Zacchariæ filius Phessur filius Melchiæ
13. et fratres ejus principes patrum ducenti quadraginta duo et Amassai filius Azrihel filius Aazi filius Mosollamoth filius Emmer
14. et fratres eorum potentes nimis centum viginti octo et præpositus eorum Zabdihel filius potentium
15. et de Levitis Sebenia filius Asob filius Azaricam filius Asabia filius Boni
16. et Sabathai et Jozabed super opera quæ erant forinsecus in domo Dei a principibus Levitarum
17. et Mathania filius Micha filius Zebdæi filius Asaph princeps ad laudandum et confitendum in oratione et Becbecia secundus de fratribus ejus et Abda filius Sammua filius Galal filius Idithun
18. omnes Levitæ in civitate sancta ducenti octoginta quattuor
19. et janitores Accob Telmon et fratres eorum qui custodiebant ostia centum septuaginta duo
20. et reliqui ex Israël sacerdotes et Levitæ in universis civitatibus Juda unusquisque in possessione sua
21. et Nathinnei qui habitabant in Ofel et Siaha et Gaspha de Nathinneis
22. et episcopus Levitarum in Hierusalem Azzi filius Bani filius Asabiæ filius Matthaniæ filius Michæ de filiis Asaph cantores in ministerio domus Dei
23. præceptum quippe regis super eos erat et ordo in cantoribus per dies singulos
24. et Fataja filius Mesezebel de filiis Zera filii Juda in manu regis juxta omne verbum populi
25. et in domibus per omnes regiones eorum de filiis Juda habitaverunt in Cariatharbe et in filiabus ejus et in Dibon et in filiabus ejus et in Capsel et in viculis ejus
26. et in Jesue et in Molada et in Bethfaleth
27. et in Asersual et in Bersabee et in filiabus ejus
28. et in Siceleg et in Mochona et in filiabus ejus
29. et in Ainremmon et in Sara et in Irimuth
30. Zanoa Odollam et villis earum Lachis et regionibus ejus Azeca et filiabus ejus et manserunt in Bersabee usque ad vallem Ennom
31. filii autem Beniamin a Geba Mechmas et Aja et Bethel et filiabus ejus
32. Anathoth Nob Anania
33. Asor Rama Getthaim
34. Adid Seboim Neballa Loth
35. et Ono valle Artificum
36. et de Levitis partitiones Juda et Beniamin