Mosaico decorativo

1. væ terræ cymbalo alarum quæ est trans flumina Æthiopiæ

2. qui mittit in mari legatos et in vasis papyri super aquas ite angeli veloces ad gentem convulsam et dilaceratam ad populum terribilem post quem non est alius gentem expectantem expectantem et conculcatam cujus diripuerunt flumina terram ejus

3. omnes habitatores orbis qui moramini in terra cum elevatum fuerit signum in montibus videbitis et clangorem tubæ audietis

4. quia hæc dicit Dominus ad me quiescam et considerabo in loco meo sicut meridiana lux clara est et sicut nubes roris in die messis

5. ante messem enim totus effloruit et inmatura perfectio germinabit et præcidentur ramusculi ejus falcibus et quæ derelicta fuerint abscidentur excutientur

6. et relinquentur simul avibus montium et bestiis terræ et æstate perpetua erunt super eum volucres et omnes bestiæ terræ super illum hiemabunt

7. in tempore illo deferetur munus Domino exercituum a populo divulso et dilacerato a populo terribili post quem non fuit alius a gente expectante expectante et conculcata cujus diripuerunt flumina terram ejus ad locum nominis Domini exercituum montem Sion


Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras