1. in principio creavit Deus cælum et terram

2. terra autem erat inanis et vacua et tenebræ super faciem abyssi et spiritus Dei ferebatur super aquas

3. dixitque Deus fiat lux et facta est lux

4. et vidit Deus lucem quod esset bona et divisit lucem ac tenebras

5. appellavitque lucem diem et tenebras noctem factumque est vespere et mane dies unus

6. dixit quoque Deus fiat firmamentum in medio aquarum et dividat aquas ab aquis

7. et fecit Deus firmamentum divisitque aquas quæ erant sub firmamento ab his quæ erant super firmamentum et factum est ita

8. vocavitque Deus firmamentum cælum et factum est vespere et mane dies secundus

9. dixit vero Deus congregentur aquæ quæ sub cælo sunt in locum unum et appareat arida factumque est ita

10. et vocavit Deus aridam terram congregationesque aquarum appellavit maria et vidit Deus quod esset bonum

11. et ait germinet terra herbam virentem et facientem semen et lignum pomiferum faciens fructum juxta genus suum cujus semen in semet ipso sit super terram et factum est ita

12. et protulit terra herbam virentem et adferentem semen juxta genus suum lignumque faciens fructum et habens unumquodque sementem secundum speciem suam et vidit Deus quod esset bonum

13. factumque est vespere et mane dies tertius

14. dixit autem Deus fiant luminaria in firmamento cæli ut dividant diem ac noctem et sint in signa et tempora et dies et annos

15. ut luceant in firmamento cæli et inluminent terram et factum est ita

16. fecitque Deus duo magna luminaria luminare majus ut præesset diei et luminare minus ut præesset nocti et stellas

17. et posuit eas in firmamento cæli ut lucerent super terram

18. et præessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras et vidit Deus quod esset bonum

19. et factum est vespere et mane dies quartus

20. dixit etiam Deus producant aquæ reptile animæ viventis et volatile super terram sub firmamento cæli

21. creavitque Deus cete grandia et omnem animam viventem atque motabilem quam produxerant aquæ in species suas et omne volatile secundum genus suum et vidit Deus quod esset bonum

22. benedixitque eis dicens crescite et multiplicamini et replete aquas maris avesque multiplicentur super terram

23. et factum est vespere et mane dies quintus

24. dixit quoque Deus producat terra animam viventem in genere suo jumenta et reptilia et bestias terræ secundum species suas factumque est ita

25. et fecit Deus bestias terræ juxta species suas et jumenta et omne reptile terræ in genere suo et vidit Deus quod esset bonum

26. et ait faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram et præsit piscibus maris et volatilibus cæli et bestiis universæque terræ omnique reptili quod movetur in terra

27. et creavit Deus hominem ad imaginem suam ad imaginem Dei creavit illum masculum et feminam creavit eos

28. benedixitque illis Deus et ait crescite et multiplicamini et replete terram et subicite eam et dominamini piscibus maris et volatilibus cæli et universis animantibus quæ moventur super terram

29. dixitque Deus ecce dedi vobis omnem herbam adferentem semen super terram et universa ligna quæ habent in semet ipsis sementem generis sui ut sint vobis in escam

30. et cunctis animantibus terræ omnique volucri cæli et universis quæ moventur in terra et in quibus est anima vivens ut habeant ad vescendum et factum est ita

31. viditque Deus cuncta quæ fecit et erant valde bona et factum est vespere et mane dies sextus






“A sua casa deve ser uma escada para o Céu”. São Padre Pio de Pietrelcina