Mosaico decorativo

1. omnis autem populus Juda filium ejus Oziam annorum sedecim constituit regem pro patre suo Amasia

1. Omnis autem populus Iudae Oziam annorum sedecim constituit regem pro patre suo Amasia.

2. ipse ædificavit Ahilath et restituit eam dicioni Judæ postquam dormivit rex cum patribus suis

2. Ipse reaedificavit Ailath et restituit eam dicioni Iudae, postquam dormivit rex cum patribus suis.

3. sedecim annorum erat Ozias cum regnare cœpisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris ejus Hiechelia de Hierusalem

3. Sedecim annorum erat Ozias, cum regnare coepisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Ierusalem. Nomen matris eius Iechelia de Ierusalem.

4. fecitque quod erat rectum in oculis Domini juxta omnia quæ fecerat Amasias pater ejus

4. Fecitque, quod erat rectum in oculis Domini iuxta omnia, quae fecerat Amasias pater eius.

5. et exquisivit Deum in diebus Zacchariæ intellegentis et videntis Deum cumque requireret Dominum direxit eum in omnibus

5. Et exquisivit Deum in diebus Zachariae, qui erudivit eum in timore Dei; et quamdiu requirebat Dominum, eum prosperari fecit Deus.

6. denique egressus est et pugnavit contra Philisthim et destruxit murum Geth et murum Jabniæ murumque Azoti ædificavit quoque oppida in Azoto et in Philisthim

6. Denique egressus est et pugnavit contra Philisthim et destruxit murum Geth et murum Iabniae murumque Azoti. Aedificavit quoque oppida in regione Azoti et Philisthim.

7. et adiuvit eum Deus contra Philisthim et contra Arabas qui habitabant in Gurbaal et contra Ammanitas

7. Et adiuvit eum Deus contra Philisthim et contra Arabas, qui habitabant in Gurbaal, et contra Meunitas.

8. pendebantque Ammanitæ munera Oziæ et divulgatum est nomen ejus usque ad introitum Ægypti propter crebras victorias

8. Pendebantque Ammonitae munera Oziae; et divulgatum est nomen eius usque ad introitum Aegypti, quia confortatus est in excelsum.

9. ædificavitque Ozias turres in Hierusalem super portam Anguli et super portam Vallis et reliquas in eodem muri latere firmavitque eas

9. Aedificavitque Ozias turres in Ierusalem super portam Anguli et super portam Vallis et super Angulum firmavitque eas. 10 Exstruxit etiam turres in solitudine et fodit cisternas plurimas, eo quod haberet multa pecora tam in Sephela quam in planitie; agricolas quoque habuit et vinitores in montibus et in campis fertilibus; erat quippe homo agriculturae deditus.

10. extruxit etiam turres in solitudine et fodit cisternas plurimas eo quod haberet multa pecora tam in campestribus quam in heremi vastitate vineas quoque habuit et vinitores in montibus et in Carmelo erat quippe homo agriculturæ deditus

10.

11. fuit autem exercitus bellatorum ejus qui procedebant ad prœlia sub manu Hiehihel scribæ Maasiæque doctoris et sub manu Ananiæ qui erat de ducibus regis

11. Fuit autem exercitus bellatorum eius, qui procedebant ad proelia in turmis secundum numerum census per manum Iehiel scribae Maasiaeque praefecti sub manu Hananiae, qui erat de ducibus regis.

12. omnisque numerus principum per familias virorum fortium duum milium sescentorum

12. Omnisque numerus principum per familias virorum fortium duorum milium sescentorum.

13. et sub eis universus exercitus trecentorum et septem milium quingentorum qui erant apti ad bella et pro rege contra adversarios dimicabant

13. Et sub eis universus exercitus trecentorum et septem milium quingentorum, qui erant apti ad bella, ut pro rege contra adversarios dimicarent.

14. præparavit quoque eis Ozias id est cuncto exercitui clypeos et hastas et galeas et loricas arcusque et fundas ad jaciendos lapides

14. Praeparavit quoque eis Ozias, id est cuncto exercitui, clipeos et hastas et galeas et loricas arcusque et fundas ad iaciendos lapides.

15. et fecit in Hierusalem diversi generis machinas quas in turribus conlocavit et in angulis murorum ut mitterent sagittas et saxa grandia egressumque est nomen ejus procul eo quod auxiliaretur ei Dominus et corroborasset illum

15. Et fecit in Ierusalem machinas excogitatas arte, quas in turribus collocavit et in angulis murorum, ut mitterent sagittas et saxa grandia; egressumque est nomen eius procul, eo quod mirabiliter auxiliaretur ei Dominus et corroborasset illum.

16. sed cum roboratus esset elevatum est cor ejus in interitum suum et neglexit Dominum Deum suum ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis

16. Sed, cum roboratus esset, elevatum est cor eius in interitum suum, et deliquit contra Dominum Deum suum; ingressusque templum Domini adolere voluit incensum super altare thymiamatis.

17. statimque ingressus post eum Azarias sacerdos et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi

17. Statimque ingressus post eum Azarias sacerdos et cum eo sacerdotes Domini octoginta viri fortissimi;

18. restiterunt regi atque dixerunt non est tui officii Ozia ut adoleas incensum Domino sed sacerdotum hoc est filiorum Aaron qui consecrati sunt ad hujuscemodi ministerium egredere de sanctuario ne contempseris quia non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo

18. restiterunt regi atque dixerunt: “Non est tui officii, Ozia, ut adoleas incensum Domino, sed sacerdotum, hoc est filiorum Aaron, qui consecrati sunt ad huiuscemodi ministerium. Egredere de sanctuario, quia praevaricatus es; et non reputabitur tibi in gloriam hoc a Domino Deo”.

19. iratusque est Ozias et tenens in manu turibulum ut adoleret incensum minabatur sacerdotibus statimque orta est lepra in fronte ejus coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis

19. Iratusque est Ozias et tenens in manu turibulum, ut adoleret incensum, minabatur sacerdotibus. Statimque orta est lepra in fronte eius coram sacerdotibus in domo Domini super altare thymiamatis.

20. cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes viderunt lepram in fronte ejus et festinato expulerunt eum sed et ipse perterritus adceleravit egredi eo quod sensisset ilico plagam Domini

20. Cumque respexisset eum Azarias pontifex et omnes reliqui sacerdotes, viderunt lepram in fronte eius et festinato expulerunt eum; sed et ipse acceleravit egredi, eo quod malo afflixisset eum Dominus.

21. fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suæ et habitavit in domo separata plenus lepra ob quam et ejectus fuerat de domo Domini porro Joatham filius ejus rexit domum regis et judicabat populum terræ

21. Fuit igitur Ozias rex leprosus usque ad diem mortis suae et habitavit in domo separata plenus lepra, eo quod abscissus fuerat de domo Domini. Porro Ioatham filius eius rexit domum regis et iudicabat populum terrae.

22. reliqua autem sermonum Oziæ priorum et novissimorum scripsit Esajas filius Amos propheta

22. Reliqua autem gestorum Oziae priorum et novissimorum scripsit Isaias filius Amos propheta.

23. dormivitque Ozias cum patribus suis et sepelierunt eum in agro regalium sepulchrorum eo quod esset leprosus regnavitque Joatham filius ejus pro eo

23. Dormivitque Ozias cum patribus suis, et sepelierunt eum in agro regalium sepulcrorum, eo quod dicebant: “Erat leprosus”. Regnavitque Ioatham filius eius pro eo.



Lee la Biblia en un año

Únete a nuestra comunidad y completa la Biblia en 365 días. Un camino estructurado e inspirador para profundizar tu fe y conocimiento de las Escrituras