Liber II Paralipomenon, 14
1. dormivit autem Abia cum patribus suis et sepelierunt eum in civitate David regnavitque Asa filius ejus pro eo in cujus diebus quievit terra annis decem
1. Fecit autem Asa, quod bo num et placitum erat in con spectu Domini Dei sui, et subvertit altaria peregrini cultus et excelsa
2. fecit autem Asa quod bonum et placitum erat in conspectu Dei sui et subvertit altaria peregrini cultus et excelsa
2. et confregit lapides palosque succidit
3. et confregit statuas lucosque succidit
3. ac praecepit Iudae, ut quaereret Dominum, Deum patrum suorum, et faceret legem et universa mandata,
4. ac præcepit Judæ ut quæreret Dominum Deum patrum suorum et faceret legem et universa mandata
4. et abstulit e cunctis urbibus Iudae excelsa et thymiateria et regnavit in pace.
5. et abstulit e cunctis urbibus Juda aras et fana et regnavit in pace
5. Aedificavit quoque urbes munitas in Iuda, quia quievit terra, et nulla temporibus eius bella surrexerant, pacem Domino ei largiente.
6. ædificavit quoque urbes munitas in Juda quia quietus erat et nulla temporibus ejus bella surrexerant pacem Domino largiente
6. Dixit autem Iudae: “Aedificemus civitates istas et vallemus muris et roboremus turribus et portis et seris, donec a bellis quieta sunt omnia; quia quaesivimus Dominum Deum nostrum, quaesivit nos et dedit nobis pacem per gyrum”. Aedificaverunt igitur et prosperati sunt.
7. dixit autem Judæ ædificemus civitates istas et vallemus muris et roboremus turribus et portis et seris donec a bellis quieta sunt omnia eo quod quæsierimus Dominum Deum patrum nostrorum et dederit nobis pacem per gyrum ædificaverunt igitur et nullum in extruendo inpedimentum fuit
7. Habuit autem Asa exercitum portantium scuta et hastas de Iuda trecenta milia, de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia; omnes isti viri fortissimi.
8. habuit autem Asa in exercitu suo portantium scuta et hastas de Juda trecenta milia de Beniamin vero scutariorum et sagittariorum ducenta octoginta milia omnes isti viri fortissimi
8. Egressus est autem contra eos Zara Aethiops cum exercitu, decies centena milia et curribus trecentis, et venit usque Maresa.
9. egressus est autem contra eos Zara Æthiops cum exercitu decies centena milia et curribus trecentis et venit usque Maresa
9. Porro Asa perrexit obviam ei, et instruxerunt aciem ad bellum in valle, quae est ad septentrionem Maresa,
10. porro Asa perrexit obviam et instruxit aciem ad bellum in valle Sephata quæ est juxta Maresa
10. et invocavit Asa Dominum Deum suum et ait: “Domine, non est apud te ulla distantia, utrum paucis auxilieris an pluribus; adiuva nos, Domine Deus noster. In te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem. Domine, Deus noster tu es, non praevaleat contra te homo”.
11. et invocavit Dominum Deum et ait Domine non est apud te ulla distantia utrum in paucis auxilieris an in pluribus adiuva nos Domine Deus noster in te enim et in tuo nomine habentes fiduciam venimus contra hanc multitudinem Domine Deus noster tu es non prævaleat contra te homo
11. Exterruit itaque Dominus Aethiopes coram Asa et Iuda; fugeruntque Aethiopes.
12. exterruit itaque Dominus Æthiopas coram Asa et Juda fugeruntque Æthiopes
12. Et persecutus est eos Asa et populus, qui cum eo erat, usque Gerar; et ruerunt Aethiopes usque ad internecionem, quia Domino caedente contriti sunt et exercitu illius proeliante. Tulerunt ergo spolia multa
13. et persecutus est eos Asa et populus qui cum eo erat usque Gerar et ruerunt Æthiopes usque ad internicionem quia Domino cædente contriti sunt et exercitu illius prœliante tulerunt ergo spolia multa
13. et percusserunt omnes civitates per circuitum Gerarae; terror quippe Domini eos invaserat. Et diripuerunt omnes urbes et multam praedam asportaverunt.
14. et percusserunt omnes civitates per circuitum Gerare grandis quippe cunctos terror invaserat et diripuerunt urbes et multam prædam asportaverunt
14. Sed et caulas ovium destruentes tulerunt pecorum infinitam multitudinem et camelorum reversique sunt Ierusalem.
15. sed et caulas ovium destruentes tulerunt pecorum infinitam multitudinem et camelorum reversique sunt Hierusalem
15.
