1. canticum graduum beati omnes qui timent Dominum qui ambulant in viis ejus

2. labores manuum tuarum quia manducabis beatus es et bene tibi erit

3. uxor tua sicut vitis abundans in lateribus domus tuæ filii tui sicut novella olivarum in circuitu mensæ tuæ

4. ecce sic benedicetur homo qui timet Dominum

5. benedicat te Dominus ex Sion et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitæ tuæ

6. et videas filios filiorum tuorum pax super Israël





“O medo excessivo nos faz agir sem amor, mas a confiança excessiva não nos deixa considerar o perigo que vamos enfrentar”. São Padre Pio de Pietrelcina