Liber II Paralipomenon, 11
1. venit autem Roboam in Hierusalem et convocavit universam domum Juda et Beniamin in centum octoginta milibus electorum atque bellantium ut dimicaret contra Israël et converteret ad se regnum suum
1. Venit autem Roboam in Ie rusalem et convocavit univer sam domum Iudae et Beniamin, centum octoginta milia electorum bellantium, ut dimicaret contra Israel et converteret ad se regnum suum.
2. factusque est sermo Domini ad Semejam hominem Dei dicens
2. Factusque est sermo Domini ad Semeiam hominem Dei dicens:
3. loquere ad Roboam filium Salomonis regem Juda et ad universum Israël qui est in Juda et Beniamin
3. “Loquere ad Roboam filium Salomonis regem Iudae et ad universum Israel, qui est in Iuda et Beniamin:
4. hæc dicit Dominus non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros revertatur unusquisque in domum suam quia mea hoc gestum est voluntate qui cum audissent sermonem Domini reversi sunt nec perrexerunt contra Hieroboam
4. Haec dicit Dominus: Non ascendetis neque pugnabitis contra fratres vestros. Revertatur unusquisque in domum suam, quia mea hoc gestum est voluntate”. Qui cum audissent sermonem Domini, reversi sunt nec perrexerunt contra Ieroboam.
5. habitavit autem Roboam in Hierusalem et ædificavit civitates muratas in Juda
5. Habitavit autem Roboam in Ierusalem et aedificavit civitates muratas in Iuda.
6. extruxitque Bethleem et Ætham et Thecue
6. Exstruxitque Bethlehem et Etam et Thecue,
7. Bethsur quoque et Soccho et Odollam
7. Bethsur quoque et Socho et Odollam
8. necnon Geth et Maresa et Ziph
8. necnon Geth et Maresa et Ziph,
9. sed et Aduram et Lachis et Azecha
9. sed et Aduram et Lachis et Azeca,
10. Saraa quoque et Ahilon et Hebron quæ erant in Juda et Beniamin civitates munitissimas
10. Saraa quoque et Aialon et Hebron, quae erant in Iuda et Beniamin civitates munitissimas.
11. cumque clausisset eas muris posuit in eis principes ciborumque horrea hoc est olei et vini
11. Cumque clausisset eas muris, posuit in eis principes ciborumque horrea et olei et vini.
12. sed et in singulis urbibus fecit armamentaria scutorum et hastarum firmavitque eas multa diligentia et imperavit super Judam et Beniamin
12. Sed et in singulis urbibus fecit armamentarium scutorum et hastarum firmavitque eas summa diligentia et imperavit super Iudam et Beniamin.
13. sacerdotes autem et Levitæ qui erant in universo Israël venerunt ad eum de cunctis sedibus suis
13. Sacerdotes autem et Levitae, qui erant in universo Israel, venerunt ad eum de cunctis sedibus suis.
14. relinquentes suburbana et possessiones suas et transeuntes ad Judam et Hierusalem eo quod abiecisset eos Hieroboam et posteri ejus ne sacerdotio Domini fungerentur
14. Levitae relinquentes suburbana et possessiones suas transierunt ad Iudam et Ierusalem, eo quod abiecisset eos Ieroboam et posteri eius, ne sacerdotio Domini fungerentur.
15. qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et dæmonum vitulorumque quos fecerat
15. Qui constituit sibi sacerdotes excelsorum et daemoniorum vitulorumque, quos fecerat.
16. sed et de cunctis tribubus Israël quicumque dederant cor suum ut quærerent Dominum Deum Israël venerunt Hierusalem ad immolandas victimas Domino Deo patrum suorum
16. Sed sequentes eos et de cunctis tribubus Israel quicumque dederant cor suum, ut quaererent Dominum, Deum Israel, venerunt Ierusalem ad immolandum victimas Domino, Deo patrum suorum.
17. et roboraverunt regnum Juda et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus
17. Et roboraverunt regnum Iudae et confirmaverunt Roboam filium Salomonis per tres annos; ambulaverunt enim in viis David et Salomonis annis tantum tribus.
18. duxit autem Roboam uxorem Maalath filiam Hierimuth filii David Abiail quoque filiam Heliab filii Isai
18. Duxit autem Roboam uxorem Mahalath filiam Ierimoth filii David et Abihail filiae Eliab filii Isai,
19. quæ peperit ei filios Jeus et Somoriam et Zoom
19. quae peperit ei filios Iehus et Samariam et Zoom.
20. post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom quæ peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salumith
20. Post hanc quoque accepit Maacha filiam Absalom, quae peperit ei Abia et Ethai et Ziza et Salomith.
21. amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas nam uxores decem et octo duxerat concubinasque sexaginta et genuit viginti octo filios et sexaginta filias
21. Amavit autem Roboam Maacha filiam Absalom super omnes uxores suas et concubinas; nam uxores decem et octo duxerat, concubinas autem sexaginta. Et genuit viginti octo filios et sexaginta filias.
22. constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos ipsum enim regem facere cogitabat
22. Constituit vero in capite Abiam filium Maacha ducem super fratres suos; ipsum enim regem facere cogitabat.
23. qui sapientior fuit et potentior super omnes filios ejus et in cunctis finibus Juda et Beniamin et in universis civitatibus muratis præbuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores
23. Et sapienter filios suos dispersit in cunctis finibus Iudae et Beniamin in universis civitatibus muratis. Praebuitque eis escas plurimas et multas petivit uxores.
