Liber Ieremiae, 49
1. ad filios Ammon hæc dicit Dominus numquid filii non sunt Israël aut heres non est ei cur igitur hereditate possedit Melchom Gad et populus ejus in urbibus ejus habitavit
2. ideo ecce dies veniunt dicit Dominus et auditum faciam super Rabbath filiorum Ammon fremitum prœlii et erit in tumulum dissipata filiæque ejus igni succendentur et possidebit Israël possessores suos dicit Dominus
3. ulula Esebon quoniam vastata est Ahi clamate filiæ Rabbath accingite vos ciliciis plangite et circuite per sepes quia Melchom in transmigratione ducetur sacerdotes ejus et principes ejus simul
4. quid gloriaris in vallibus defluxit vallis tua filia delicata quæ confidebas in thesauris tuis et dicebas quis veniet ad me
5. ecce ego inducam super te terrorem ait Dominus Deus exercituum ab omnibus qui sunt in circuitu tuo et dispergemini singuli a conspectu vestro nec erit qui congreget fugientem
6. et post hæc reverti faciam captivos filiorum Ammon ait Dominus
7. ad Idumeam hæc dicit Dominus exercituum numquid non est ultra sapientia in Theman periit consilium a filiis inutilis facta est sapientia eorum
8. fugite terga vertite descendite in voragine habitatores Dedan quoniam perditionem Esau adduxi super eum tempus visitationis ejus
9. si vindemiatores venissent super te non reliquissent racemum si fures in nocte rapuissent quod sufficeret sibi
10. ego vero discoperui Esau revelavi abscondita ejus et celari non poterit vastatum est semen ejus et fratres ejus et vicini ejus et non erit
11. relinque pupillos tuos ego eos faciam vivere et viduæ tuæ in me sperabunt
12. quia hæc dicit Dominus ecce quibus non erat judicium ut biberent calicem bibentes bibent et tu quasi innocens relinqueris non eris innocens sed bibens bibes
13. quia per memet ipsum juravi dicit Dominus quod in solitudinem et in obprobrium et in desertum et in maledictionem erit Bosra et omnes civitates ejus erunt in solitudines sempiternas
14. auditum audivi a Domino et legatus ad gentes missus est congregamini et venite contra eam et consurgamus in prœlium
15. ecce enim parvulum dedi te in gentibus contemptibilem inter homines
16. arrogantia tua decepit te et superbia cordis tui qui habitas in cavernis petræ et adprehendere niteris altitudinem collis cum exaltaveris quasi aquila nidum tuum inde detraham te dicit Dominus
17. et erit Idumea deserta omnis qui transibit per eam stupebit et sibilabit super omnes plagas ejus
18. sicuti subversa est Sodoma et Gomorra et vicinæ ejus ait Dominus non habitabit ibi vir et non incolet eam filius hominis
19. ecce quasi leo ascendet de superbia Jordanis ad pulchritudinem robustam quia subito currere eum faciam ad illam et quis erit electus quem præponam ei quis enim similis mei et quis sustinebit me et quis est iste pastor qui resistat vultui meo
20. propterea audite consilium Domini quod iniit de Edom et cogitationes ejus quas cogitavit de habitatoribus Theman si non dejecerint eos parvuli gregis nisi dissipaverint cum eis habitaculum eorum
21. a voce ruinæ eorum commota est terra clamor in mari Rubro auditus est vocis ejus
22. ecce quasi aquila ascendet et evolabit et expandet alas suas super Bosram et erit cor fortium Idumeæ in die illa quasi cor mulieris parturientis
23. ad Damascum confusa est Emath et Arfad quia auditum pessimum audierunt turbati sunt in mari sollicitudine quiescere non potuit
24. dissoluta est Damascus versa in fugam tremor adprehendit eam angustia et dolores tenuerunt eam quasi parturientem
25. quomodo dereliquerunt civitatem laudabilem urbem lætitiæ
26. ideo cadent juvenes ejus in plateis ejus et omnes viri prœlii conticescent in die illa ait Dominus exercituum
27. et succendam ignem in muro Damasci et devorabit mœnia Benadad
28. ad Cedar et ad regna Asor quæ percussit Nabuchodonosor rex Babylonis hæc dicit Dominus surgite ascendite ad Cedar et vastate filios orientis
29. tabernacula eorum et greges eorum capient pelles eorum et omnia vasa eorum et camelos eorum tollent sibi et vocabunt super eos formidinem in circuitu
30. fugite abite vehementer in voraginibus sedete qui habitatis Asor ait Dominus iniit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium et cogitavit adversum vos cogitationes
31. consurgite et ascendite ad gentem quietam et habitantem confidenter ait Dominus non ostia non vectes ei soli habitant
32. et erunt cameli eorum in direptionem et multitudo jumentorum in prædam et dispergam eos in omnem ventum qui sunt adtonsi in comam et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos ait Dominus
33. et erit Asor in habitaculum draconum deserta usque in æternum non manebit ibi vir nec incolet eam filius hominis
34. quod factum est verbum Domini ad Hieremiam prophetam adversus Ælam in principio regni Sedeciæ regis Juda dicens
35. hæc dicit Dominus exercituum ecce ego confringam arcum Ælam summam fortitudinem eorum
36. et inducam super Ælam quattuor ventos a quattuor plagis cæli et ventilabo eos in omnes ventos istos et non erit gens ad quam non perveniant profugi Ælam
37. et pavere faciam Ælam coram inimicis suis et in conspectu quærentium animam eorum et adducam super eos malum iram furoris mei dicit Dominus et emittam post eos gladium donec consumam eos
38. et ponam solium meum in Ælam et perdam inde reges et principes ait Dominus
39. in novissimis autem diebus reverti faciam captivos Ælam dicit Dominus