Mosaico decorativo

1. fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt et quæ præcepit Dominus

1. Fecit ergo Beseleel et Ooliab et omnis vir sapiens, quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum, ut scirent fabre operari, quae in usus sanctuarii necessaria sunt et quae praecepit Dominus.

2. cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus

2. Cumque vocasset Moyses Beseleel et Ooliab et omnem eruditum virum, cui dederat Dominus sapientiam, omnes, qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus,

3. tradidit eis universa donaria filiorum Israël qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat

3. acceperunt ab ipso universa donaria, quae attulerant filii Israel ad faciendum opus in cultum sanctuarii. Ipsi autem cotidie mane donaria ei offerebant.

4. unde artifices venire conpulsi

4. Unde omnes sapientes artifices venerunt singuli de opere suo pro sanctuario

5. dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est

5. et dixerunt Moysi: “Plus offert populus quam necessarium est operi, quod Dominus iussit facere”.

6. jussit ergo Moses præconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis

6. Iussit ergo Moyses praeconis voce per castra clamari: “Nec vir nec mulier quidquam offerat ultra pro omni opere sanctuario”. Sicque cessatum est a muneribus offerendis,

7. eo quod oblata sufficerent et superabundarent

7. eo quod oblata sufficerent et superabundarent.

8. feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita

8. Feceruntque omnes corde sapientes inter artifices habitaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque, cum cherubim intextis arte polymita;

9. quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum

9. quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor: una mensura erat omnium cortinarum.

10. coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit

10. Coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit.

11. fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere et in ora cortinæ alterius similiter

11. Fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinae unius in extremitate iuncturae et in ora cortinae extremae in iunctura altera similiter.

12. ut contra se invicem venirent ansæ et mutuo jungerentur

12. Quinquagenas ansas fecit pro utraque cortina, ut contra se invicem venirent ansae et mutuo iungerentur.

13. unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum

13. Unde et quinquaginta fudit fibulas aureas, quae morderent cortinarum ansas, et fieret unum habitaculum.

14. fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi

14. Fecit et saga undecim de pilis caprarum pro tentorio super habitaculum;

15. unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor unius mensuræ erant omnia saga

15. unum sagum in longitudine habebat cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor: unius mensurae erant omnia saga.

16. quorum quinque junxit seorsum et sex alia separatim

16. Quorum quinque iunxit seorsum et sex alia separatim.

17. fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem jungerentur

17. Fecitque ansas quinquaginta in ora sagi ultimi iuncturae unius et quinquaginta in ora sagi iuncturae alterius, ut sibi invicem iungerentur;

18. et fibulas æneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret

18. et fecit fibulas aeneas quinquaginta, quibus necteretur tentorium, ut esset unum.

19. fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis

19. Fecit et opertorium tentorio de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus delphini.

20. fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes

20. Fecit et tabulas habitaculi de lignis acaciae stantes.

21. decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat

21. Decem cubitorum erat longitudo tabulae unius, et unum ac semis cubitum latitudo retinebat.

22. binæ incastraturæ erant per singulas tabulas ut altera alteri jungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi

22. Bini pedes erant per singulas tabulas, ut altera alteri iungeretur: sic fecit in omnibus tabulis habitaculi.

23. e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum

23. E quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum

24. cum quadraginta basibus argenteis duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur

24. cum quadraginta basibus argenteis. Duae bases sub singulis tabulis ponebantur pro duabus pedibus.

25. ad plagam quoque tabernaculi quæ respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas

25. Ad plagam quoque habitaculi, quae respicit ad aquilonem, fecit viginti tabulas

26. cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas

26. cum quadraginta basibus argenteis: duas bases per singulas tabulas.

27. contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit fecit sex tabulas

27. Contra occidentem vero, id est ad eam partem habitaculi quae mare respicit, fecit sex tabulas

28. et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro

28. et duas alias per singulos angulos habitaculi retro;

29. quæ junctæ erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos

29. quae gemellae erant a deorsum usque sursum in unam compaginem. Ita fecit duas tabulas in duobus angulis,

30. ut octo essent simul tabulæ et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis

30. ut octo essent simul tabulae et haberent bases argenteas sedecim: binas scilicet bases sub singulis tabulis.

31. fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi

31. Fecit et vectes de lignis acaciae quinque ad continendas tabulas unius lateris habitaculi

32. et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare

32. et quinque alios ad alterius lateris coaptandas tabulas; et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam habitaculi contra mare.

33. fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret

33. Fecit autem vectem medium, qui per medias tabulas ab una extremitate usque ad alteram perveniret.

34. ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit

34. Ipsa autem tabulata deauravit. Et anulos eorum fecit aureos, per quos vectes induci possent; quos et ipsos laminis aureis operuit.

35. fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum

35. Fecit et velum de hyacintho et purpura coccoque ac bysso retorta, opere polymitario, cum cherubim intextis;

36. et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis

36. et quattuor columnas de lignis acaciae, quas cum uncis suis deauravit, fusis basibus earum argenteis.

37. fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii

37. Fecit et velum in introitu tabernaculi ex hyacintho, purpura, cocco byssoque retorta opere plumarii;

38. et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit æneas

38. et columnas quinque cum uncis suis. Et operuit auro capita et anulos earum basesque earum fudit aeneas.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.