1. fecit ergo Beselehel et Hooliab et omnis vir sapiens quibus dedit Dominus sapientiam et intellectum ut scirent fabre operari quæ in usus sanctuarii necessaria sunt et quæ præcepit Dominus

2. cumque vocasset eos Moses et omnem eruditum virum cui dederat Deus sapientiam et qui sponte sua obtulerant se ad faciendum opus

3. tradidit eis universa donaria filiorum Israël qui cum instarent operi cotidie mane vota populus offerebat

4. unde artifices venire conpulsi

5. dixerunt Mosi plus offert populus quam necessarium est

6. jussit ergo Moses præconis voce cantari nec vir nec mulier quicquam ultra offerat in opere sanctuarii sicque cessatum est a muneribus offerendis

7. eo quod oblata sufficerent et superabundarent

8. feceruntque omnes corde sapientes ad explendum opus tabernaculi cortinas decem de bysso retorta et hyacintho et purpura coccoque bis tincto opere vario et arte polymita

9. quarum una habebat in longitudine viginti octo cubitos et in latitudine quattuor una mensura erat omnium cortinarum

10. coniunxitque cortinas quinque alteram alteri et alias quinque sibi invicem copulavit

11. fecit et ansas hyacinthinas in ora cortinæ unius ex utroque latere et in ora cortinæ alterius similiter

12. ut contra se invicem venirent ansæ et mutuo jungerentur

13. unde et quinquaginta fudit circulos aureos qui morderent cortinarum ansas et fieret unum tabernaculum

14. fecit et saga undecim de pilis caprarum ad operiendum tectum tabernaculi

15. unum sagum habebat in longitudine cubitos triginta et in latitudine cubitos quattuor unius mensuræ erant omnia saga

16. quorum quinque junxit seorsum et sex alia separatim

17. fecitque ansas quinquaginta in ora sagi unius et quinquaginta in ora sagi alterius ut sibi invicem jungerentur

18. et fibulas æneas quinquaginta quibus necteretur tectum et unum pallium ex omnibus sagis fieret

19. fecit et opertorium tabernaculi de pellibus arietum rubricatis aliudque desuper velamentum de pellibus janthinis

20. fecit et tabulas tabernaculi de lignis setthim stantes

21. decem cubitorum erat longitudo tabulæ unius et unum ac semis cubitum latitudo retinebat

22. binæ incastraturæ erant per singulas tabulas ut altera alteri jungeretur sic fecit in omnibus tabulis tabernaculi

23. e quibus viginti ad plagam meridianam erant contra austrum

24. cum quadraginta basibus argenteis duæ bases sub una tabula ponebantur ex utraque angulorum parte ubi incastraturæ laterum in angulis terminantur

25. ad plagam quoque tabernaculi quæ respicit ad aquilonem fecit viginti tabulas

26. cum quadraginta argenteis basibus duas bases per singulas tabulas

27. contra occidentem vero id est ad eam partem tabernaculi quæ mare respicit fecit sex tabulas

28. et duas alias per singulos angulos tabernaculi retro

29. quæ junctæ erant deorsum usque sursum et in unam conpagem pariter ferebantur ita fecit ex utraque parte per angulos

30. ut octo essent simul tabulæ et haberent bases argenteas sedecim binas scilicet bases sub singulis tabulis

31. fecit et vectes de lignis setthim quinque ad continendas tabulas unius lateris tabernaculi

32. et quinque alios ad alterius lateris tabulas coaptandas et extra hos quinque alios vectes ad occidentalem plagam tabernaculi contra mare

33. fecit quoque vectem alium qui per medias tabulas ab angulo usque ad angulum perveniret

34. ipsa autem tabulata deauravit et circulos eorum fecit aureos per quos vectes induci possint quos et ipsos aureis lamminis operuit

35. fecit et velum de hyacintho purpura vermiculo ac bysso retorta opere polymitario varium atque distinctum

36. et quattuor columnas de lignis setthim quas cum capitibus deauravit fusis basibus earum argenteis

37. fecit et tentorium in introitu tabernaculi ex hyacintho purpura vermiculo byssoque retorta opere plumarii

38. et columnas quinque cum capitibus suis quas operuit auro basesque earum fudit æneas





“Deus nunca me recusou um pedido”. São Padre Pio de Pietrelcina