Mosaico decorativo

1. facies quoque altare in adolendum thymiama de lignis setthim

1. Facies quoque altare ad adolendum thymiama de lignis acaciae

2. habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis id est quadrangulum et duos cubitos in altitudine cornua ex ipso procedent

2. habens cubitum longitudinis et alterum latitudinis, id est quadrangulum, et duos cubitos in altitudine; cornua ex ipso procedent.

3. vestiesque illud auro purissimo tam craticulam ejus quam parietes per circuitum et cornua faciesque ei coronam aureolam per gyrum

3. Vestiesque illud auro purissimo, tam craticulam eius quam parietes per circuitum et cornua. Faciesque ei coronam aureolam per gyrum

4. et duos anulos aureos sub corona per singula latera ut mittantur in eos vectes et altare portetur

4. et duos anulos aureos sub corona in duobus lateribus, ut mittantur in eos vectes, et altare portetur.

5. ipsos quoque vectes facies de lignis setthim et inaurabis

5. Ipsos quoque vectes facies de lignis acaciae et inaurabis.

6. ponesque altare contra velum quod ante arcam pendet testimonii coram propitiatorio quo tegitur testimonium ubi loquar tibi

6. Ponesque altare contra velum, quod ante arcam pendet testimonii, coram propitiatorio, quo tegitur testimonium, ubi conveniam ad te.

7. et adolebit incensum super eo Aaron suave fraglans mane quando conponet lucernas incendet illud

7. Et adolebit incensum super eo Aaron suave fragrans mane. Quando componet lucernas, incendet illud;

8. et quando conlocat eas ad vesperum uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras

8. et quando collocabit eas ad vesperum, uret thymiama sempiternum coram Domino in generationes vestras.

9. non offeretis super eo thymiama conpositionis alterius nec oblationem et victimam nec liba libabitis

9. Non offeretis super eo thymiama compositionis alterius nec holocaustum nec oblationem, nec libabitis libamina.

10. et deprecabitur Aaron super cornua ejus semel per annum in sanguine quod oblatum est pro peccato et placabit super eo in generationibus vestris sanctum sanctorum erit Domino

10. Et expiabit Aaron super cornua eius semel per annum in sanguine sacrificii pro peccato; et placabit super eo in generationibus vestris: sanctum sanctorum erit Domino”.

11. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

11. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

12. quando tuleris summam filiorum Israël juxta numerum dabunt singuli pretium pro animabus suis Domino et non erit plaga in eis cum fuerint recensiti

12. “Quando tuleris summam filiorum Israel iuxta numerum, dabunt singuli pretium expiationis pro animabus suis Domino; et non erit plaga in eis, cum fuerint recensiti.

13. hoc autem dabit omnis qui transit ad nomen dimidium sicli juxta mensuram templi siclus viginti obolos habet media pars sicli offeretur Domino

13. Hoc autem dabit omnis, qui transit ad censum, dimidium sicli iuxta mensuram sanctuarii ­ siclus viginti obolos habet ­; media pars sicli offeretur Domino.

14. qui habetur in numero a viginti annis et supra dabit pretium

14. Qui habetur in numero a viginti annis et supra, dabit pretium;

15. dives non addet ad medium sicli et pauper nihil minuet

15. dives non addet ad medium sicli, et pauper nihil minuet, quando dabitis oblationem Domino in expiationem animarum vestrarum.

16. susceptamque pecuniam quæ conlata est a filiis Israël trades in usus tabernaculi testimonii ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum

16. Susceptamque expiationis pecuniam, quae collata est a filiis Israel, trades in usus tabernaculi conventus, ut sit monumentum eorum coram Domino et propitietur animabus illorum”.

17. locutusque est Dominus ad Mosen dicens

17. Locutusque est Dominus ad Moysen dicens:

18. facies et labium æneum cum basi sua ad lavandum ponesque illud inter tabernaculum testimonii et altare et missa aqua

18. “Facies et labrum aeneum cum basi aenea ad lavandum; ponesque illud inter tabernaculum conventus et altare. Et, missa aqua,

19. lavabunt in eo Aaron et filii ejus manus suas ac pedes

19. lavabunt in eo Aaron et filii eius manus suas ac pedes.

20. quando ingressuri sunt tabernaculum testimonii et quando accessuri ad altare ut offerant in eo thymiama Domino

20. Quando ingressuri sunt tabernaculum conventus, lavabunt se aqua, ne moriantur; vel quando accessuri sunt ad altare, ut ministrent, ut adoleant victimam Domino.

21. ne forte moriantur legitimum sempiternum erit ipsi et semini ejus per successiones

21. Et lavabunt manus et pedes, ne moriantur: legitimum sempiternum erit, ipsi et semini eius per successiones”.

22. locutusque est Dominus ad Mosen

22. Locutusque est Dominus ad Moysen

23. dicens sume tibi aromata prima et zmyrnæ electæ quingentos siclos et cinnamomi medium id est ducentos quinquaginta calami similiter ducentos quinquaginta

23. dicens: “Sume tibi aromata prima myrrhae electae quingentos siclos et cinnamomi boni odoris medium, id est ducentos quinquaginta siclos, calami suave olentis similiter ducentos quinquaginta,

24. cassiæ autem quingentos siclos in pondere sanctuarii olei de olivetis mensuram hin

24. casiae autem quingentos siclos, in pondere sanctuarii, olei de olivetis mensuram hin.

25. faciesque unctionis oleum sanctum unguentum conpositum opere unguentarii

25. Faciesque unctionis oleum sanctum, unguentum compositum opere unguentarii; unctionis oleum sanctum erit.

26. et ungues ex eo tabernaculum testimonii et arcam testamenti

26. Et unges ex eo tabernaculum conventus et arcam testamenti

27. mensamque cum vasis suis candelabrum et utensilia ejus altaria thymiamatis

27. mensamque cum vasis suis, candelabrum et utensilia eius, altaria thymiamatis

28. et holocausti et universam supellectilem quæ ad cultum eorum pertinent

28. et holocausti et universam supellectilem, quae ad cultum eorum pertinet, et labrum cum basi sua.

29. sanctificabisque omnia et erunt sancta sanctorum qui tetigerit ea sanctificabitur

29. Sanctificabisque omnia, et erunt sancta sanctorum: qui tetigerit ea, sanctificabitur.

30. Aaron et filios ejus ungues sanctificabisque eos ut sacerdotio fungantur mihi

30. Aaron et filios eius unges sanctificabisque eos, ut sacerdotio fungantur mihi.

31. filiis quoque Israël dices hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras

31. Filiis quoque Israel dices: Hoc oleum unctionis sanctum erit mihi in generationes vestras.

32. caro hominis non unguetur ex eo et juxta conpositionem ejus non facietis aliud quia sanctificatum est et sanctum erit vobis

32. Caro hominis non ungetur ex eo, et iuxta compositionem eius non facietis aliud, quia sanctum est et sanctum erit vobis.

33. homo quicumque tale conposuerit et dederit ex eo alieno exterminabitur de populo suo

33. Homo quicumque tale composuerit et dederit ex eo super alienum, exterminabitur de populo suo”.

34. dixitque Dominus ad Mosen sume tibi aromata stacten et onycha galbanen boni odoris et tus lucidissimum æqualis ponderis erunt omnia

34. Dixitque Dominus ad Moysen: “Sume tibi aromata, stacten et onycha, galbanum boni odoris et tus lucidissimum; aequalis ponderis erunt omnia.

35. faciesque thymiama conpositum opere unguentarii mixtum diligenter et purum et sanctificatione dignissimum

35. Faciesque thymiama compositum opere unguentarii, sale conditum et purum et sanctum.

36. cumque in tenuissimum pulverem universa contuderis pones ex eo coram testimonio tabernaculi in quo loco apparebo tibi sanctum sanctorum erit vobis thymiama

36. Cumque in tenuissimum pulverem ex parte contuderis, pones ex eo coram testimonio in tabernaculo conventus, in quo conveniam ad te: sanctum sanctorum erit vobis thymiama.

37. talem conpositionem non facietis in usus vestros quia sanctum est Domino

37. Talem compositionem non facietis in usus vestros, quia tibi sanctum erit pro Domino;

38. homo quicumque fecerit simile ut odore illius perfruatur peribit de populis suis

38. homo quicumque fecerit simile, ut odore illius perfruatur, peribit de populis suis”.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.