Mosaico decorativo

1. omne mandatum quod ego præcipio tibi hodie cave diligenter ut facias ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram pro qua juravit Dominus patribus vestris

1. Omne mandatum, quod ego praecipio tibi hodie, cave dili genter ut facias, ut possitis vivere et multiplicemini ingressique possideatis terram, pro qua iuravit Dominus patribus vestris.

2. et recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus quadraginta annis per desertum ut adfligeret te atque temptaret et nota fierent quæ in tuo animo versabantur utrum custodires mandata illius an non

2. Et recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus his quadraginta annis per desertum, ut affligeret te atque tentaret, et nota fierent, quae in tuo animo versabantur, utrum custodires mandata illius an non.

3. adflixit te penuria et dedit tibi cibum manna quem ignorabas tu et patres tui ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo sed in omni verbo quod egreditur ex ore Domini

3. Afflixit te penuria et dedit tibi cibum manna, quem ignorabas tu et patres tui, ut ostenderet tibi quod non in solo pane vivat homo, sed in omni verbo, quod egreditur de ore Domini.

4. vestimentum tuum quo operiebaris nequaquam vetustate defecit et pes tuus non est subtritus en quadragesimus annus est

4. Vestimentum tuum, quo operiebaris, nequaquam defecit, et pes tuus non intumuit his quadraginta annis.

5. ut recogites in corde tuo quia sicut erudit homo filium suum sic Dominus Deus tuus erudivit te

5. Recogites ergo in corde tuo quia, sicut erudit homo filium suum, sic Dominus Deus tuus erudivit te,

6. ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis ejus et timeas eum

6. ut custodias mandata Domini Dei tui et ambules in viis eius et timeas eum.

7. Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam terram rivorum aquarumque et fontium in cujus campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi

7. Dominus enim Deus tuus introducet te in terram bonam, terram rivorum aquarum et fontium, in cuius campis et montibus erumpunt fluviorum abyssi,

8. terram frumenti hordei vinearum in qua ficus et mala granata et oliveta nascuntur terram olei ac mellis

8. terram frumenti, hordei ac vinearum, in qua ficus et malogranata et oliveta nascuntur, terram olei ac mellis,

9. ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium abundantia perfrueris cujus lapides ferrum sunt et de montibus ejus æris metalla fodiuntur

9. ubi absque ulla penuria comedes panem tuum et rerum omnium abundantia perfrueris; cuius lapides ferrum sunt, et de montibus eius aeris metalla fodiuntur;

10. ut cum comederis et satiatus fueris benedicas Domino Deo tuo pro terra optima quam dedit tibi

10. ut, cum comederis et satiatus fueris, benedicas Domino Deo tuo pro terra optima, quam dedit tibi.

11. observa et cave nequando obliviscaris Domini Dei tui et neglegas mandata ejus atque judicia et cærimonias quas ego præcipio tibi hodie

11. Observa et cave, ne quando obliviscaris Domini Dei tui et neglegas mandata eius atque iudicia et praecepta, quae ego praecipio tibi hodie;

12. ne postquam comederis et satiatus domos pulchras ædificaveris et habitaveris in eis

12. ne, postquam comederis et satiatus fueris, domos pulchras aedificaveris et habitaveris in eis

13. habuerisque armenta et ovium greges argenti et auri cunctarumque rerum copiam

13. habuerisque armenta et ovium greges multos, argenti et auri cunctarumque rerum copiam,

14. elevetur cor tuum et non reminiscaris Domini Dei tui qui eduxit te de terra Ægypti de domo servitutis

14. elevetur cor tuum, et obliviscaris Domini Dei tui, qui eduxit te de terra Aegypti, de domo servitutis,

15. et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili in qua erat serpens flatu adurens et scorpio ac dipsas et nullæ omnino aquæ qui eduxit rivos de petra durissima

15. et ductor tuus fuit in solitudine magna atque terribili, in qua erat serpens adurens et scorpio ac terra arida et nullae omnino aquae; qui eduxit tibi rivos de petra durissima

16. et cibavit te manna in solitudine quod nescierunt patres tui et postquam adflixit ac probavit ad extremum misertus est tui

16. et cibavit te manna in solitudine, quod nescierunt patres tui, et, postquam afflixit ac probavit te, ad extremum misertus est tui,

17. ne diceres in corde tuo fortitudo mea et robur manus meæ hæc mihi omnia præstiterunt

17. ne diceres in corde tuo: “Fortitudo mea et robur manus meae haec mihi omnia praestiterunt”;

18. sed recorderis Domini Dei tui quod ipse tibi vires præbuerit ut impleret pactum suum super quo juravit patribus tuis sicut præsens indicat dies

18. sed recorderis Domini Dei tui, quod ipse vires tibi praebuerit, ut consequereris prosperitatem, ut impleret pactum suum, super quo iuravit patribus tuis, sicut praesens indicat dies.

19. sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris alienos deos coluerisque illos et adoraveris ecce nunc prædico tibi quod omnino dispereas

19. Sin autem oblitus Domini Dei tui secutus fueris deos alienos coluerisque illos et adoraveris, ecce nunc testificor vobis quod omnino dispereatis:

20. sicut gentes quas delevit Dominus in introitu tuo ita et vos peribitis si inobœdientes fueritis voci Domini Dei vestri

20. sicut gentes, quas delevit Dominus in introitu vestro, ita et vos peribitis, si inoboedientes fueritis voci Domini Dei vestri.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.