Mosaico decorativo

1. itaque conversi ascendimus per iter Basan egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum populo suo ad bellandum in Edrai

1. Itaque conversi ascendimus per iter Basan; egressusque est Og rex Basan in occursum nobis cum omni populo suo ad bellandum in Edrai.

2. dixitque Dominus ad me ne timeas eum quia in manu tua traditus est cum omni populo ac terra sua faciesque ei sicut fecisti Seon regi Amorreorum qui habitavit in Esebon

2. Dixitque Dominus ad me: “Ne timeas eum, quia in manu tua tradidi eum cum omni populo ac terra sua; faciesque ei, sicut fecisti Sehon regi Amorraeorum, qui habitavit in Hesebon”.

3. tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum ejus percussimusque eos usque ad internicionem

3. Tradidit ergo Dominus Deus noster in manibus nostris etiam Og regem Basan et universum populum eius; percussimusque eos usque ad internecionem.

4. vastantes cunctas civitates illius uno tempore non fuit oppidum quod nos effugeret sexaginta urbes omnem regionem Argob regni Og in Basan

4. Et cepimus cunctas civitates eius in illo tempore. Non fuit oppidum, quod nos effugeret: sexaginta urbes, omnem regionem Argob, regnum Og in Basan.

5. cunctæ urbes erant munitæ muris altissimis portisque et vectibus absque oppidis innumeris quæ non habebant muros

5. Cunctae urbes erant munitae muris altissimis portisque et vectibus, absque oppidis innumeris, quae non habebant muros.

6. et delevimus eos sicut feceramus Seon regi Esebon disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulos

6. Et percussimus eos anathemate, sicut feceramus Sehon regi Hesebon, disperdentes omnem civitatem virosque ac mulieres et parvulos;

7. jumenta autem et spolia urbium diripuimus

7. iumenta autem et spolia urbium diripuimus.

8. tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorreorum qui erant trans Jordanem a torrente Arnon usque ad montem Hermon

8. Tulimusque illo in tempore terram de manu duorum regum Amorraeorum, qui erant trans Iordanem, a torrente Arnon usque ad montem Hermon

9. quem Sidonii Sarion vocant et Amorrei Sanir

9. — Sidonii vocant Hermon Sarion et Amorraei Sanir —

10. omnes civitates quæ sitæ sunt in planitie et universam terram Galaad et Basan usque Selcha et Edrai civitates regni Og in Basan

10. omnes civitates, quae sitae sunt in planitie, et universam terram Galaad et Basan usque Salcha et Edrai, civitates regni Og in Basan.

11. solus quippe Og rex Basan restiterat de stirpe gigantum monstratur lectus ejus ferreus qui est in Rabbath filiorum Ammon novem cubitos habens longitudinis et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus

11. — Solus quippe Og rex Basan remanserat de residuis Raphaim. Monstratur lectus eius ferreus. Nonne est in Rabba filiorum Ammon? Novem cubitos habet longitudinis et quattuor latitudinis ad mensuram cubiti virilis manus C.

12. terramque possedimus in tempore illo ab Arœr quæ est super ripam torrentis Arnon usque ad mediam partem montis Galaad et civitates illius dedi Ruben et Gad

12. Terramque hanc possedimus in tempore illo ab Aroer, quae est super ripam torrentis Arnon, usque ad mediam partem montis Galaad; et civitates illius dedi Ruben et Gad.

13. reliquam autem partem Galaad et omnem Basan regni Og tradidi mediæ tribui Manasse omnem regionem Argob cuncta Basan vocatur terra gigantum

13. Reliquam autem partem Galaad et omnem Basan, regnum Og, tradidi mediae tribui Manasse, omnem regionem Argob. Cuncta Basan vocatur terra Raphaim.

14. Jair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gesuri et Machathi vocavitque ex nomine suo Basan Avothiair id est villas Jair usque in præsentem diem

14. Iair filius Manasse possedit omnem regionem Argob usque ad terminos Gesuri et Maachathi; vocavitque ea ex nomine suo Basan Havoth Iair (id est villas Iair) usque in praesentem diem.

15. Machir quoque dedi Galaad

15. Machir quoque dedi Galaad.

16. et tribubus Ruben et Gad dedi terram Galaad usque ad torrentem Arnon medium torrentis et finium usque ad torrentem Jeboc qui est terminus filiorum Ammon

16. Et tribubus Ruben et Gad dedi de terra Galaad usque ad torrentem Arnon, medium torrentis et confinium usque ad torrentem Iaboc, qui est terminus filiorum Ammon;

17. et planitiem solitudinis atque Jordanem et terminos Chenereth usque ad mare Deserti quod est Salsissimum ad radices montis Phasga contra orientem

17. et Arabam atque Iordanem et terminos a Chenereth usque ad mare Arabae, quod est mare Salis, ad radices montis Phasga contra orientem.

18. præcepique vobis in tempore illo dicens Dominus Deus vester dat vobis terram hanc in hereditatem expediti præcedite fratres vestros filios Israël omnes viri robusti

18. Praecepique vobis in tempore illo dicens: Dominus Deus vester dedit vobis terram hanc in hereditatem; expediti praecedite fratres vestros filios Israel, omnes viri robusti,

19. absque uxoribus et parvulis ac jumentis novi enim quod plura habeatis pecora et in urbibus remanere debebunt quas tradidi vobis

19. absque uxoribus et parvulis ac iumentis. Novi enim quod plura habeatis pecora, et in urbibus remanere debebunt, quas tradidi vobis,

20. donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris sicut vobis tribuit et possideant etiam ipsi terram quam daturus est eis trans Jordanem tunc revertetur unusquisque in possessionem suam quam dedi vobis

20. donec requiem tribuat Dominus fratribus vestris, sicut vobis tribuit, et possideant etiam ipsi terram, quam Dominus Deus vester daturus est eis trans Iordanem; tunc revertetur unusquisque in possessionem suam, quam dedi vobis.

21. Josue quoque in tempore illo præcepi dicens oculi tui viderunt quæ fecit Dominus Deus vester duobus his regibus sic faciet omnibus regnis ad quæ transiturus es

21. Iosue quoque in tempore illo praecepi dicens: Oculi tui viderunt, quae fecit Dominus Deus vester duobus his regibus; sic faciet omnibus regnis, ad quae transiturus es.

22. ne timeas eos Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis

22. Ne timeas eos: Dominus enim Deus vester pugnabit pro vobis.

23. precatusque sum Dominum in tempore illo dicens

23. Precatusque sum Dominum in tempore illo dicens:

24. Domine Deus tu cœpisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam neque enim est alius Deus vel in cælo vel in terra qui possit facere opera tua et conparari fortitudini tuæ

24. Domine Deus, tu coepisti ostendere servo tuo magnitudinem tuam manumque fortissimam; neque enim est alius Deus vel in caelo vel in terra, qui possit facere opera tua et comparari fortitudini tuae.

25. transibo igitur et videbo terram hanc optimam trans Jordanem et montem istum egregium et Libanum

25. Transeam igitur et videam terram hanc optimam trans Iordanem et montem istum egregium et Libanum.

26. iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me sed dixit mihi sufficit tibi nequaquam ultra loquaris de hac re ad me

26. Iratusque est Dominus mihi propter vos nec exaudivit me, sed dixit mihi: “Sufficit tibi; nequaquam ultra loquaris de hac re ad me.

27. ascende cacumen Phasgæ et oculos tuos circumfer ad occidentem et aquilonem austrumque et orientem et aspice nec enim transibis Jordanem istum

27. Ascende cacumen Phasgae et oculos tuos circumfer ad occidentem et aquilonem austrumque et orientem et aspice; nec enim transibis Iordanem istum.

28. præcipe Josue et corrobora eum atque conforta quia ipse præcedet populum istum et dividet eis terram quam visurus es

28. Praecipe Iosue et corrobora eum atque conforta, quia ipse praecedet populum istum et dividet eis terram, quam visurus es”.

29. mansimusque in valle contra fanum Phogor

29. Mansimusque in valle contra Bethphegor.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.