Mosaico decorativo

1. hæc est benedictio qua benedixit Moses homo Dei filiis Israël ante mortem suam

1. Haec est benedictio, qua be nedixit Moyses homo Dei fi liis Israel ante mortem suam.

2. et ait Dominus de Sina venit et de Seir ortus est nobis apparuit de monte Pharan et cum eo sanctorum milia in dextera ejus ignea lex

2. Et ait: “Dominus de Sinai venit et de Seir ortus est eis; apparuit de monte Pharan et venit in Meribathcades de meridie eius in Asedoth.

3. dilexit populos omnes sancti in manu illius sunt et qui adpropinquant pedibus ejus accipient de doctrina illius

3. Vere diligit populos; omnes sancti eius in manu illius sunt; et, qui appropinquant pedibus tuis, accipient de doctrina tua.

4. legem præcepit nobis Moses hereditatem multitudinis Jacob

4. Legem praecepit nobis Moyses, hereditatem multitudinis Iacob.

5. erit apud rectissimum rex congregatis principibus populi cum tribubus Israël

5. Et factus est apud dilectum rex, congregatis principibus populi cum tribubus Israel”.

6. vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero

6. “Vivat Ruben et non moriatur et sit parvus in numero”.

7. hæc est Judæ benedictio audi Domine vocem Judæ et ad populum suum introduc eum manus ejus pugnabunt pro eo et adiutor illius contra adversarios ejus erit

7. Haec est Iudae benedictio: “Audi, Domine, vocem Iudae et ad populum suum introduc eum. Manus eius pugnabunt pro eo, et adiutor illius contra adversarios eius eris”.

8. Levi quoque ait perfectio tua et doctrina tua viro sancto tuo quem probasti in Temptatione et judicasti ad aquas Contradictionis

8. De Levi quoque ait: “Tummim et Urim tui viro sancto tuo, quem probasti in Massa et cum quo litigasti ad aquas Meriba.

9. qui dixit patri suo et matri suæ nescio vos et fratribus suis ignoro illos et nescierunt filios suos hii custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt

9. Qui dixit de patre suo et matre sua: “Nescio vos”; et fratres suos ignoravit et filios suos nescivit. Quia custodierunt eloquium tuum et pactum tuum servaverunt.

10. judicia tua o Jacob et legem tuam o Israël ponent thymiama in furore tuo et holocaustum super altare tuum

10. Docebunt iudicia tua Iacob et legem tuam Israel; ponent thymiama in naribus tuis et holocaustum super altare tuum.

11. benedic Domine fortitudini ejus et opera manuum illius suscipe percute dorsa inimicorum ejus et qui oderunt eum non consurgant

11. Benedic, Domine, fortitudini eius et opera manuum illius suscipe. Percute lumbos inimicorum eius; et, qui oderunt eum, non consurgant”.

12. et Beniamin ait amantissimus Domini habitabit confidenter in eo quasi in thalamo tota die morabitur et inter umeros illius requiescet

12. De Beniamin ait: “Amantissimus Domini habitabit confidenter in eo; Altissimus proteget eum tota die et inter umeros illius requiescet”.

13. Joseph quoque ait de benedictione Domini terra ejus de pomis cæli et rore atque abysso subiacente

13. De Ioseph quoque ait: “Benedicta a Domino terra eius: donis caeli, rore atque abysso subiacente,

14. de pomis fructuum solis ac lunæ

14. fructibus solis et donis mensium,

15. de vertice antiquorum montium de pomis collium æternorum

15. primitiis antiquorum montium et donis collium aeternorum,

16. et de frugibus terræ et plenitudine ejus benedictio illius qui apparuit in rubo veniat super caput Joseph et super verticem nazarei inter fratres suos

16. frugibus terrae et plenitudine eius. Benedictio illius, qui apparuit in rubo, veniat super caput Ioseph et super verticem nazaraei inter fratres suos;

17. quasi primogeniti tauri pulchritudo ejus cornua rinocerotis cornua illius in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terræ hæ sunt multitudines Ephraim et hæc milia Manasse

17. quasi primogeniti tauri pulchritudo eius, cornua unicornis cornua illius, in ipsis ventilabit gentes usque ad terminos terrae. Hae sunt multitudines Ephraim, et hae milia Manasse”.

18. et Zabulon ait lætare Zabulon in exitu tuo et Isachar in tabernaculis tuis

18. De Zabulon ait: “Laetare, Zabulon, in exitu tuo, et Issachar, in tabernaculis tuis!

19. populos ad montem vocabunt ibi immolabunt victimas justitiæ qui inundationem maris quasi lac sugent et thesauros absconditos harenarum

19. Populos ad montem vocabunt, ibi immolabunt victimas iustitiae. Qui inundationem maris, quasi lac, sugent et thesauros absconditos arenarum”.

20. et Gad ait benedictus in latitudine Gad quasi leo requievit cepitque brachium et verticem

20. De Gad ait: “Benedictus, qui dilatat Gad!Quasi leo requiescit dilaceratque brachium et verticem.

21. et vidit principatum suum quod in parte sua doctor esset repositus qui fuit cum principibus populi et fecit justitias Domini et judicium suum cum Israël

21. Et vidit primitias sibi, quia ibi pars ducis erat reposita; qui fuit cum principibus populi et fecit iustitiam Domini et iudicia sua cum Israel”.

22. Dan quoque ait Dan catulus leonis fluet largiter de Basan

22. De Dan quoque ait: “Dan catulus leonis prosiliet largiter de Basan”.

23. et Nepthalim dixit Nepthalim abundantia perfruetur et plenus erit benedictione Domini mare et meridiem possidebit

23. De Nephthali dixit: “Nephthali satiabatur beneplacito et plenus erit benedictione Domini: mare et meridiem possidebit”.

24. Aser quoque ait benedictus in filiis Aser sit placens fratribus suis tinguat in oleo pedem suum

24. De Aser quoque ait: “Benedictus prae filiis Aser! Sit placens fratribus suis et tingat in oleo pedem suum.

25. ferrum et æs calciamentum ejus sicut dies juventutis tuæ ita et senectus tua

25. Ferrum et aes serae tuae, sicut dies tui robur tuum”.

26. non est alius ut Deus rectissimi ascensor cæli auxiliator tuus magnificentia ejus discurrunt nubes

26. “Non est ut Deus Iesurun, qui ascendit super caelos ad auxilium tuum et in magnificentia sua super nubes.

27. habitaculum ejus sursum et subter brachia sempiterna eiciet a facie tua inimicum dicetque conterere

27. Habitaculum Deus antiquus, et subter brachia sempiterna. Eiciet a facie tua inimicum dicetque: “Conterere!”.

28. habitabit Israël confidenter et solus oculus Jacob in terra frumenti et vini cælique caligabunt rore

28. Habitabit Israel confidenter, et fons Iacob solus; stillabunt in terra frumenti et vini, caelique rorem.

29. beatus tu Israël quis similis tui popule qui salvaris in Domino scutum auxilii tui et gladius gloriæ tuæ negabunt te inimici tui et tu eorum colla calcabis

29. Beatus tu, Israel! Quis similis tui, popule, qui salvaris in Domino? Ipse est scutum auxilii tui et gladius gloriae tuae. Blandientur tibi inimici tui, et tu eorum altitudines calcabis”.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.