Epistula I ad Timotheum, 5
1. seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem juvenes ut fratres
1. Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, iuvenes ut fratres,
2. anus ut matres juvenculas ut sorores in omni castitate
2. anus ut matres, iuvenculas ut sorores in omni castitate.
3. viduas honora quæ vere viduæ sunt
3. Viduas honora, quae vere viduae sunt.
4. si qua autem vidua filios aut nepotes habet discant primum domum suam regere et mutuam vicem reddere parentibus hoc enim acceptum est coram Deo
4. Si qua autem vidua filios aut nepotes habet, discant primum domum suam pie regere et mutuam vicem reddere parentibus; hoc enim acceptum est coram Deo.
5. quæ autem vere vidua est et desolata speravit in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die
5. Quae autem vere vidua est et desolata, sperat in Deum et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die;
6. nam quæ in deliciis est vivens mortua est
6. nam quae in deliciis est vivens, mortua est.
7. et hoc præcipe ut inreprehensibiles sint
7. Et haec praecipe, ut irreprehensibiles sint.
8. si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet fidem negavit et est infideli deterior
8. Si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet, fidem negavit et est infideli deterior.
9. vidua eligatur non minus sexaginta annorum quæ fuerit unius viri uxor
9. Vidua adscribatur non minus sexaginta annorum, quae fuerit unius viri uxor,
10. in operibus bonis testimonium habens si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit si tribulationem patientibus subministravit si omne opus bonum subsecuta est
10. in operibus bonis testimonium habens: si filios educavit, si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est.
11. adulescentiores autem viduas devita cum enim luxuriatæ fuerint in Christo nubere volunt
11. Adulescentiores autem viduas devita; cum enim luxuriatae fuerint adversus Christum, nubere volunt,
12. habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt
12. habentes damnationem, quia primam fidem irritam fecerunt;
13. simul autem et otiosæ discunt circumire domos non solum otiosæ sed et verbosæ et curiosæ loquentes quæ non oportet
13. simul autem et otiosae discunt circumire domos, non solum otiosae sed et verbosae et curiosae, loquentes quae non oportet.
14. volo ergo juveniores nubere filios procreare matres familias esse nullam occasionem dare adversario maledicti gratia
14. Volo ergo iuniores nubere, filios procreare, dominas domus esse, nullam occasionem dare adversario maledicti gratia;
15. jam enim quædam conversæ sunt retro Satanan
15. iam enim quaedam conversae sunt retro Satanam.
16. si qua fidelis habet viduas subministret illis et non gravetur ecclesia ut his quæ vere viduæ sunt sufficiat
16. Si qua fidelis habet viduas, subministret illis, et non gravetur ecclesia, ut his, quae vere viduae sunt, sufficiat.
17. qui bene præsunt presbyteri duplici honore digni habeantur maxime qui laborant in verbo et doctrina
17. Qui bene praesunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime qui laborant in verbo et doctrina;
18. dicit enim scriptura non infrenabis os bovi trituranti et dignus operarius mercede sua
18. dicit enim Scriptura: “Non infrenabis os bovi trituranti” et: “Dignus operarius mercede sua”.
19. adversus presbyterum accusationem noli recipere nisi sub duobus et tribus testibus
19. Adversus presbyterum accusationem noli recipere, nisi sub duobus vel tribus testibus.
20. peccantes coram omnibus argue ut et ceteri timorem habeant
20. Peccantes coram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant.
21. testor coram Deo et Christo Jesu et electis angelis ut hæc custodias sine præjudicio nihil faciens in aliam partem declinando
21. Testificor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis, ut haec custodias sine praeiudicio nihil faciens in aliquam partem declinando.
22. manus cito nemini inposueris neque communicaveris peccatis alienis te ipsum castum custodi
22. Manus cito nemini imposueris neque communicaveris peccatis alienis; teipsum castum custodi.
23. noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates
23. Noli adhuc aquam bibere, sed vino modico utere propter stomachum et frequentes tuas infirmitates.
24. quorundam hominum peccata manifesta sunt præcedentia ad judicium quosdam autem et subsequuntur
24. Quorundam hominum peccata manifesta sunt praecedentia ad iudicium, quosdam autem et subsequuntur;
25. similiter et facta bona manifesta sunt et quæ aliter se habent abscondi non possunt
25. similiter et facta bona manifesta sunt, et, quae aliter se habent, abscondi non possunt.
