Epistula ad Philippenses, 1
1. Paulus et Timotheus servi Jesu Christi omnibus sanctis in Christo Jesu qui sunt Philippis cum episcopis et diaconis
1. Paulus et Timotheus servi Christi Iesu omnibus sanctis in Christo Iesu, qui sunt Philippis, cum episcopis et diaconis:
2. gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo
2. gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.
3. gratias ago Deo meo in omni memoria vestri
3. Gratias ago Deo meo in omni memoria vestri,
4. semper in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens
4. semper in omni oratione mea pro omnibus vobis cum gaudio deprecationem faciens
5. super communicatione vestra in evangelio a prima die usque nunc
5. super communione vestra in evangelio a prima die usque nunc;
6. confidens hoc ipsum quia qui cœpit in vobis opus bonum perficiet usque in diem Christi Jesu
6. confidens hoc ipsum, quia, qui coepit in vobis opus bonum, perficiet usque in diem Christi Iesu;
7. sicut est mihi justum hoc sentire pro omnibus vobis eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gaudii mei omnes vos esse
7. sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis, eo quod habeam in corde vos et in vinculis meis et in defensione et confirmatione evangelii socios gratiae meae omnes vos esse.
8. testis enim mihi est Deus quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Jesu
8. Testis enim mihi Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu.
9. et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu
9. Et hoc oro, ut caritas vestra magis ac magis abundet in scientia et omni sensu,
10. ut probetis potiora ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi
10. ut probetis potiora, ut sitis sinceri et sine offensa in diem Christi,
11. repleti fructu justitiæ per Christum Jesum in gloriam et laudem Dei
11. repleti fructu iustitiae, qui est per Iesum Christum, in gloriam et laudem Dei.
12. scire autem vos volo fratres quia quæ circa me sunt magis ad profectum venerunt evangelii
12. Scire autem vos volo, fratres, quia, quae circa me sunt, magis ad profectum venerunt evangelii,
13. ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni prætorio et in ceteris omnibus
13. ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo in omni praetorio et in ceteris omnibus;
14. et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis abundantius audere sine timore verbum Dei loqui
14. et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis, abundantius audere sine timore verbum loqui.
15. quidam quidem et propter invidiam et contentionem quidam autem et propter bonam voluntatem Christum prædicant
15. Quidam quidem et propter invidiam et contentionem, quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant;
16. quidam ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum
16. hi quidem ex caritate scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum,
17. quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere existimantes pressuram se suscitare vinculis meis
17. illi autem ex contentione Christum annuntiant, non sincere, existimantes pressuram se suscitare vinculis meis.
18. quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem Christus adnuntiatur et in hoc gaudeo sed et gaudebo
18. Quid enim? Dum omni modo, sive sub obtentu sive in veritate, Christus annuntietur, et in hoc gaudeo; sed et gaudebo,
19. scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Jesu Christi
19. scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi,
20. secundum expectationem et spem meam quia in nullo confundar sed in omni fiducia sicut semper et nunc magnificabitur Christus in corpore meo sive per vitam sive per mortem
20. secundum exspectationem et spem meam quia in nullo confundar, sed in omni fiducia, sicut semper et nunc, magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam sive per mortem.
21. mihi enim vivere Christus est et mori lucrum
21. Mihi enim vivere Christus est et mori lucrum.
22. quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est et quid eligam ignoro
22. Quod si vivere in carne, hic mihi fructus operis est, et quid eligam ignoro.
23. coartor autem e duobus desiderium habens dissolvi et cum Christo esse multo magis melius
23. Coartor autem ex his duobus: desiderium habens dissolvi et cum Christo esse, multo magis melius;
24. permanere autem in carne magis necessarium est propter vos
24. permanere autem in carne, magis necessarium est propter vos.
25. et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei
25. Et hoc confidens, scio quia manebo et permanebo omnibus vobis ad profectum vestrum et gaudium fidei,
26. ut gratulatio vestra abundet in Christo Jesu in me per meum adventum iterum ad vos
26. ut gloriatio vestra abundet in Christo Iesu in me, per meum adventum iterum ad vos.
27. tantum digne evangelio Christi conversamini ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis quia stetistis uno spiritu unianimes conlaborantes fide evangelii
27. Tantum digne evangelio Christi conversamini, ut sive cum venero et videro vos, sive absens audiam de vobis quia statis in uno Spiritu unanimes, concertantes fide evangelii;
28. et in nullo terreamini ab adversariis quæ est illis causa perditionis vobis autem salutis et hoc a Deo
28. et in nullo perterriti ab adversariis, quod est illis indicium perditionis, vobis autem salutis, et hoc a Deo;
29. quia vobis donatum est pro Christo non solum ut in eum credatis sed ut etiam pro illo patiamini
29. quia vobis hoc donatum est pro Christo, non solum ut in eum credatis, sed ut etiam pro illo patiamini
30. eundem certamen habentes qualem et vidistis in me et nunc audistis de me
30. idem certamen habentes, quale vidistis in me et nunc auditis in me.
