Mosaico decorativo

1. Paulus apostolus Christi Jesu per voluntatem Dei sanctis omnibus qui sunt Ephesi et fidelibus in Christo Jesu

1. Paulus, apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei, sanctis, qui sunt Ephesi, et fidelibus in Christo Iesu:

2. gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Jesu Christo

2. gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo.

3. benedictus Deus et Pater Domini nostri Jesu Christi qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in cælestibus in Christo

3. Benedictus Deus et Pater Domini nostri Iesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in caelestibus in Christo,

4. sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem ut essemus sancti et inmaculati in conspectu ejus in caritate

4. sicut elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti et immaculati in conspectu eius in caritate;

5. qui prædestinavit nos in adoptionem filiorum per Jesum Christum in ipsum secundum propositum voluntatis suæ

5. qui praedestinavit nos in adoptionem filiorum per Iesum Christum in ipsum, secundum beneplacitum voluntatis suae,

6. in laudem gloriæ gratiæ suæ in qua gratificavit nos in dilecto

6. in laudem gloriae gratiae suae, in qua gratificavit nos in Dilecto,

7. in quo habemus redemptionem per sanguinem ejus remissionem peccatorum secundum divitias gratiæ ejus

7. in quo habemus redemptionem per sanguinem eius, remissionem peccatorum, secundum divitias gratiae eius,

8. quæ superabundavit in nobis in omni sapientia et prudentia

8. quam superabundare fecit in nobis in omni sapientia et prudentia,

9. ut notum faceret nobis sacramentum voluntatis suæ secundum bonum placitum ejus quod proposuit in eo

9. notum faciens nobis mysterium voluntatis suae, secundum beneplacitum eius, quod proposuit in eo,

10. in dispensationem plenitudinis temporum instaurare omnia in Christo quæ in cælis et quæ in terra sunt in ipso

10. in dispensationem plenitudinis temporum: recapitulare omnia in Christo, quae in caelis et quae in terra, in ipso;

11. in quo etiam sorte vocati sumus prædestinati secundum propositum ejus qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suæ

11. in quo etiam sorte vocati sumus, praedestinati secundum propositum eius, qui omnia operatur secundum consilium voluntatis suae,

12. ut simus in laudem gloriæ ejus qui ante speravimus in Christo

12. ut simus in laudem gloriae eius, qui ante speravimus in Christo;

13. in quo et vos cum audissetis verbum veritatis evangelium salutis vestræ in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto

13. in quo et vos cum audissetis verbum veritatis, evangelium salutis vestrae, in quo et credentes signati estis Spiritu promissionis Sancto,

14. qui est pignus hereditatis nostræ in redemptionem adquisitionis in laudem gloriæ ipsius

14. qui est arrabo hereditatis nostrae in redemptionem acquisitionis, in laudem gloriae ipsius.

15. propterea et ego audiens fidem vestram quæ est in Domino Jesu et dilectionem in omnes sanctos

15. Propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in Domino Iesu, et dilectionem in omnes sanctos,

16. non cesso gratias agens pro vobis memoriam vestri faciens in orationibus meis

16. non cesso gratias agens pro vobis memoriam faciens in orationibus meis,

17. ut Deus Domini nostri Jesu Christi Pater gloriæ det vobis spiritum sapientiæ et revelationis in agnitione ejus

17. ut Deus Domini nostri Iesu Christi, Pater gloriae, det vobis Spiritum sapientiae et revelationis in agnitione eius,

18. inluminatos oculos cordis vestri ut sciatis quæ sit spes vocationis ejus quæ divitiæ gloriæ hereditatis ejus in sanctis

18. illuminatos oculos cordis vestri, ut sciatis quae sit spes vocationis eius, quae divitiae gloriae hereditatis eius in sanctis,

19. et quæ sit supereminens magnitudo virtutis ejus in nos qui credidimus secundum operationem potentiæ virtutis ejus

19. et quae sit supereminens magnitudo virtutis eius in nos, qui credimus, secundum operationem potentiae virtutis eius,

20. quam operatus est in Christo suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in cælestibus

20. quam operatus est in Christo, suscitans illum a mortuis et constituens ad dexteram suam in caelestibus

21. supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen quod nominatur non solum in hoc sæculo sed et in futuro

21. supra omnem principatum et potestatem et virtutem et dominationem et omne nomen, quod nominatur non solum in hoc saeculo sed et in futuro;

22. et omnia subiecit sub pedibus ejus et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiæ

22. et omnia subiecit sub pedibus eius et ipsum dedit caput supra omnia ecclesiae,

23. quæ est corpus ipsius plenitudo ejus qui omnia in omnibus adimpletur

23. quae est corpus ipsius, plenitudo eius, qui omnia in omnibus adimpletur.



Die Bibel in einem Jahr lesen

Werde Teil unserer Community und lese die gesamte Bibel in 365 Tagen. Ein strukturierter und inspirierender Weg, deinen Glauben und deine Bibelkenntnis zu vertiefen.